Lingua Viva - Lezioni 1 - Libro 326 - 7 - Uomini dalla lunga vita

Marcus Valerius Corvinus centum annos complevit, cuius inter primum et sextum consulatum quadraginta sex anni intercesserunt, et tamen suffecit integris viribus corporis non solum speciosissimis publicis miniteriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum culturae, et civis et patris familiae optabile exemplum fuit. Is sella curuli semel ac vicies sedit, quotiens nullus alius homo. Cuius vitae spatium aequavit Metellus pontifex, qui tutelam caerimoniarum per duos et viginti annos neque ore in votis incerto neque in sacrificiis tremula manu gessit. M. Perpenna omnibus, quos in senatum consul vocaverat, superstes fuit septemque tantummodo, quos censor legerat, reliquos vidit, toto ordine aplissimo diuturnior. Et vitae spatium non minus longum in compluribus mulieribus apparuit. Nam et Livia Rutili uxor septimum et nonagesimum, et Terentia Ciceronis uxor tertium et centesimum, et Clodia Aufili uxor quintum decimum et centesimum explevit annum, quidem etiam enixa quindeciens.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 383 - 15 - Morte di Epaminonda

Epaminondas, cum in proelio apud Leuctra vetustam Lacedaemonis gloriam contudisset, non solum patriam, sed etiam universam Graeciam ut liberaret dimicavit. Cum vero, novem annis post, iterum adversus Lacedaemonios apud Mantineam confligeret et audacissime instaret hostibus, illi, postquam eum cognoverant, operam dederunt ut vulnerarent. Itaque universi Lacedaemonii, cum in unius Epaminondae pernicie salutem patriae sitam esse putarent, in eum impetum fecerunt, quoad Epaminondas, hasta traiectus, ex equo excussus est. Qui cum mortiferum se vulnus accepisse animadverteret, suis imperavit ut hostem profligarent. Postquam hostes victos esse audavit : inquit . Deinde e corpore hastam extrahi iussit eoque vulnere confestim exanimatus est.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 421 - 16 - Attacco a Catilina

Recognosce mecum tandem noctem illam hesternam; dico te hesterna nocte venisse inter falcarios – non agam obscure – in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? Quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu eos, qui tecum una fuerunt. O di immortales! Ubinam gentium sumus? In qua urbe vivimus? Quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de omnium nostrum interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitant. Hos ego video consul et de republica sententiam rogo; non committo ut id fieri possit.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 362 - 18 - Ritratto del giovane Giugurta

Cum Iugurtha adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxui neque inertiae dedit, sed, ut mos gentis illius est, equitare, tela iacere; cursu cum aequalibus certare et omnes gloria superare, omnibus tamen carus esse; praeterea pleraque tempora in venationibus agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimum facere, et minimum ipse de se loqui. Iis rebus Micipsa initio laetus fuerat: nam existimabat virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem magis magisque crescere intellexit, se autem iam senem esse cum parvis liberis, vehementer eo nagotio permovebatur et multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperii et praeceps ut expleret animi cupidines, praeterea opportunitas suae librorumque aetatis, quae etiam mediocres viros spe praedae transversos agit, postremo studia Numidarum quae in Iugurtham accensa erant.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 384 - 2 - Roma in guerra contro Filippo di Macedonia

Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab Urbe condita, bellum cum rege Philippo indictum est, paucis mensibus post pacem cum Carthaginiensibus. Primum eam rem Publius Sulpicius consul ab senatum renuntiavit, qui decrevit ut consules maioribus hostiis rem divinam facerent et post eam de re publica deque provinciis senatum consulerent. Per eos dies et litterae ab M. Aurelio legato et M. Valerio Laevino propraetore apportatae sunt et Atheniensium nova legatio venit, quae regem appropinquare finibus suis nuntiaret, brevique non agros modo, sed etiam urbem in dicionem regis venturam esse. Litterae Aurelii Valeriique lectae sunt et legati Atheniensium auditi. Senatus deinde consultum decrevit ut sociis gratiae agerentur quod ne obsidionis quidem metu decesserant fide et imperavit ut Pihippo, Macedonum regi, bellum indiceretur.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 429 - 28 - Pregi e difetti di Agesilao

Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperaverunt, cum interim numquam Agesilaus destitit patriam iuvare. Nam semper omnibus praesidio fuit, magnae pecuniae donum accepit et effecit ut patriam sublevaret. Atque in illo quid abstinentia et frugalitate fuit admirabilius? Cum enim maxima munera ei a regibus ac dynastis civitatibusque darentur, nihil umquam domum suam introduxit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit. Domo eadem fuit contentus, in qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum, vixerat: quam qui intraverat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat, contra plurima patientiae atque abstinentiae. Sic enim erat instructa ut in nulla re dissimilis a civium privatorum atque inopum domo esset. Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in animi virtutibus, sic maleficam nactus est in corporis forma. Nam accidit ut et statura esset humili et corpore exiguo et claudus altero pede. Quae res etiam nonnullam efficiebat deformitatem, ita ut qui eum ignorabant, faciem eius cum intuerentur, contemnerent; qui autem eius virtutes cognoverant, non poterant eum satis admirari.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 272 - 3 - Alcibiade

Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis fuit. Nemo excellentior fuit Alcibiade vel in vitiis vel in virtutibus. Natus in aplissima civitate, omnium aequalium formosissimus fuit, ad omnia aptus (namque imperator fuit summus et mari et terra), disertus, ditissimus, patiens, liberalis, splendidus, non minus in vita publica quam provata. Alcibiadem Pericles educavit, erudivit Socrates. Socerum habuit Hipponicum, omnium Graecorum ditissimum. Postquam robustior fuit, bellum Syracusanis indixit. Cum Athenienses bellum apparabant, nocte Hermae, qui in oppido erant, deiecti sunt: firmissima cecidit suspicio in Alcibiadem, quod et potentior et maior quam privatus erat. Itaque ille patriam reliquit et ab Atheniensibus ad Lacedaemonios defecit.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 241 - 31 - Il commercio non è un'attività nobile

De artificiis talis est mea opinio: primum inmprobantur artes portitorum et feneratorum, quae omnes alias superant odio hominum. Illiberalia autem et sordida sunt munera mercennariorum omnium, quia operas suas, non artes vendunt; illis enim merces est auctoramentum servitutis. Sordidi animi etiam sunt homines cum emunt apud mercatores mercem quam statim magno lucro vendunt; multum enim lucrum faciunt ob mendacium. Opificesque omnes vilis animi sunt et in sordida arte vivunt; nec enim quicquam ingenuum habet officina. Tales enim artes non probamus, quia eas voluptatum ministras putavimus; "Cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores", ut dicit Terentius; adde etiam unguentarius, saltatores, totumque ludum talarium. Prudentia autem et non mediocris utilitas sunt in artificiis medicinae et architecturae. Mercatura contra, si tenuis est, sordida est ; sin magna et copiosa et sine fraude, quoniam multa undique apportat multisque sine vanitate impertit, non est admodum vituperabilis.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 371 - 34 - La cerva di Sertorio

Erat Sertorio cerva candida eximiae pulchritudinis,quae ei magno usui fuit ut obsequentiores haberet milites. Tradunt Sertorium cervam assuefecisse eum audire cum eam vocabat et seuqui cum procedebat. Dianae donum eam esse omnibus declaravit seque ab ea moneri quae facere deberet. Cum durius imperaret, se a cerva monitum esse praedicabat, statimque libentes milites parebant. Cerva in hostium incursione amissa est ac eam mortem occubuisse creditum est; id Sertorius acerrime toleravit. Multis tamen post diebus a milite inventa est. Sertorius eum qui id nuntiabat, tacere iussit cervamque repente in locum, ubi ius reddebat, immitti. Is, postaquam vultu hilari in publicum processerat, dixit sibi in somno apparuisse cervam, quae mortem occubuerat et nunc ab ipsum remeabat. Tunc ex pacto emissa est ex recessu cerva quae, cum Sertorium conspexisset, laeto saltu ad tribunal venit ac devteram ducis qui sedebat ore lambit: unde clamor erupit exstititque omnium admiratio.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 185 - 36 - Camillo salva Roma

Galli Senones, qui viribus copiosis et robustis urbem Clusium obsidebant, viderunt Romanorum legatos, qui tunc pacis arbitri venerant, pugnantes inter Clusinos. Galli irati oppidi obsidionem dimittunt et totis viribus ad Urbem magnis itineribus contendunt. Fabius consul eos cum copiis excepit, nec tamen obstitit, immo Gallorum infestum agmen Romanos quasi aridam segetem succidit et stravit. Allia fluvius Fabii cladem memoria tenet, sicut Cremera Fabiorum. Senones Urbem iam vacuam defensoribus penetrant, in curiam intrant et trucidant senatores, qui in suis sedilibus insidebant et honorem Romanum defendebant; postea universam reliquam iuventutem, quae in arce Capitolini montis latebat, obsidione concludunt ibique miseras reliquias fame, peste, desperatione, formidine terunt et subigunt. Galli fessi caede excedunt et ruinarum horridum acervum relinquunt: undique horror animos quatiebat, silentia quoque terrebant quia est materia pavoris raritas in locis spatiosis. Ideo Romani sedes mutaverunt, Iovem suosque deos oraverunt, aliud oppidum incouluerunt, sed Camillus dictator, qui princeps Romanorum erat, migrationem alio prohibuit et patriam servavit.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 161 - 37 - La volpe e l'aquila

Olim aestate vulpinos catulos aquila abripuit et in alta arbore ante pullorum ieiunorum suum nidum posuit. Catulorum mater ad arborem anxia adpropinquavit et luctuosis precibus catulos suos petivit. Aquila, quae in alto nido tuta stabat, miserae matris lamentationes per multas horas contempsit. Tum vulpes maesta ab Iovis ara igneam facem rapuit et, apud altae arboris pedes, aquilae inimicae dixit: . Tum aquila, terroris plena, vulpi natos integros tradidit et aius veniam imploravit.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 164 - 39 - Scene di famiglia

Antiquis temporibus Romani patres familias uxoribus, liberis suis ac servis severo arbitrio imperabant. In sacrificiis deis et deabus semper opimas victimas praebebant ac immolabant, et sacra rite perpetrabant. Patrimonium a patre familias administrabatur, officia autem vitae domesticae a matrona eiusque ancillis explebantur. Saepe uxores cum suis ancillis in villae atrio per multas horas lanam texebant vestibus propinquorum qui domi habitabant. Interdum vespere a matribus toga praetexta filiis et filiabus familiae parabatur, vel vestis aspera a mulieribus texebatur servis domesticis, quibus saepe domini superbe imperabant. Saepe pater familias luxuriam molestum detrimentum censebat,sed liberis suis ad eorum necessitates voluptatesque pecuniam tribuebat.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 385 - 4 - Migliori condimenti

Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius. Numquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolemaeus ederat; cum in longo itinere ei cibum suppeditari iussisset et in casa panis cibarius datus esset, nihil fuit illo pane iucundius. Socratem tradunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, qua re id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, deambulare. Denique cum tyrannus Syracusanorum Dionysius apud Lacedaemonois in philitiis cenavisset, negavit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum esse. Tum is , qui illud coxerat: " Minime mirum ; condimenta enim defuerunt . " Quae tandem?" ille dixit. " Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam , fames, sitis; talibus enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 164 - 40 - Un fratello spietato

Primus Horatius procedebat et Curiatiorum spolia prae se gerebat ; cui soror virgo, quae uni ex Curiatiis despondebatur, obvia ante portam Capenam fuit: repente super umeros fratris cognovit paludamentum sponsi sui quod ipsa confecerat, tum crines solvit et flebiter sponsum mortuum appellat. Movet feri iuvenis animum comploratio cororis in victoria sua et in tanto gaudio publico . Strinxit itaque gladium , simul verbis increpuit et transfixit puellam. " Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum " inquit, " tu quae tuorum fratrum mortuorum memoriam deposuisti vivique fratris et patriae. Sic mortem occumbent cunctae Romanae mulieres quae lugebunt hostem."
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 295 - 43 - Notti insonni

Romae multi nostrum aegri insomnia mortem occumbunt. Nam quae meritoria somnum admittunt? Tantum cives quibus magna pecunia est dormiunt Romae, in maxima urbe. Inde morbi maxima causa: curruum raedarumque transitus per artos vicos et convicia mandrae quae constitit somnum rapiunt vitulis quoque marinis. Si die dives vocatur officio, per turbam, quae ante eum cedit, vehetur et ingenti lectica curret per vias super ora atque obiter leget aut scribet vel dormiet; namque faciunt somnum lecticae fenestrae quae clausae sunt. Nobis qui properamus obstat populi unda quae praecedit et unda quae instat premit lumbos.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 325 - 5 - Le conquiste di Augusto

Omnium provinciarum populi Romani, quibus finitimae fuerunt gentes quae non parebant imperio nostro, fines auxi. Gallias et Hispanias provincias, item Germaniam qua claudit Oceanus a Gadibus usque ad ostium Albis fluminis pacavi. Classis mea per Oceanum ab ostio Rheni usque ad fines Cimbrorum navigavit, quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus pervenit, Cimbrique et alii Germanorum populi per legatos amicitiam meam et populi Romani petiverunt. Meo iussu et auspicio ducti sunt duo exercitus in Aethiopiam et in Arabiam, quae appellatur Eudaemon, maximaeque hostium copiae caesae sunt in acie et complura oppida capta sunt. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata perventum est, cui proxima est Meroe: in Arabiam usque in fines Sabaeorum processit exercitus ad oppidum Mariba,quod a mare nostro multa milia abest.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 326 - 6 - Descrizione di Alesia

Erat oppidum Alesia in colle summo, admodum edito loco, nec nisi obsidione expugnari poterat. Cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia passuum III in longitudinem patebat, reliquis ex omnibus partibus colles pari altitudine oppidum cingebant. Gallorum copiae omnem locum compleverant sub oppidi muro in parte collis quae ad orientem solem spectabat, fossamque et maceriam in altitudinem VI pedum praeduxerant. Eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuum tenebat. Castra opportunis locis erant ibique castella XXIII facta erant; quibus in castellis interdiu stationes ponebantur; illa noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 440 - 6 - Il cartaginese Amilcare stronca la ribellione dei mercenari

Hamilcar ut Carthaginem venit, rem publicam in gravi discrimine invenit. Namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam in pari periculo fuerit Carthago nisi cum deleta est. Primo mercennarii milites, quibus Carthaginienses usi erant adversus Romanos, desciverunt, quorum numerus erat viginti millum. Hi totam abalienaverunt Africam, ipsam Carthaginem oppugnaverunt. Quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis petierint eaque impetraverint. Sed extremo, cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. Hic non solum hostes a muris Carthaginis removit, sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro mortem occumberent. Multa oppida atque urbes patriae restituit; in his Utica, valentissima totius Africae. Neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperii propagavit, in tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum multis annis esset.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 327 - 8 - La sconfitta di Zama

Ab Italia Hannibal invictus in patriam revocatus est et tunc bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius Scipionis, quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padum, tertio apud Trebiam fugaverat. Cum eo, quoniam iam patriae facultates exhaustae erant, cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. In colloquium convenit, sed condiciones non convenerunt. Post id factum paucis diebus apud Zamam cum illo conflixit: fugatus est; biduo et duabus noctibus post, Hadrumetum pervenit, quod adest a Zama circiter milia passuum trecenta. In ea fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidias paraverunt ei, quos non solum effugit, sed etiam oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.
…continua

Lingua Viva - Lezioni 1 - Pagina 100 - Il mito di Prometeo

A Graecis antiquam virorum historiam in multis fabulis accipimus una cum vita virorum fortissimorum deorumque. Prometheus, Iapeti filius, primos viros ex luto finxit. Humani flammam non habebant et miseri erant. Tunc is flammam a deis rapuit et in ferula eam in terras portavit et virisque monstravit donavitque. Itaque Iuppiter Prometheo dixit: . Ob illam causam, Mercurius, lovis imperio, Prometheum in Caucaso ad saxum clavis ferreis deligavit et aquilam illi adiciebat, quae iecur eripiebat et manducabat. Aquilam post triginta annos Hercules interfecit et Prometheum liberavit.
…continua