Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 98 - 82 - Potere di oracoli e profezie
Quia Apollinis Delphis oraculum Macedonum regem Philippum admonuit a quadrigae violentia salutem suam custodire rex toto regno disiungi plaustra statuit locumque, qui in Boetia Quadriga vocatur, semper vitavit. Nec tamen periculi genus effugit: nam Pausanias gladio eum occidit et in eius capulo quadrigam caelatam esse tradunt. Tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: nam Callanum Indum, ubi sua sponte se ardenti rogo superiecebat, Alexandro dixisse tradunt: "Brevi te videbo"; nec id sine causa, quia post voluntarium eius vitae finem rapida mors Alexandri fuit.
…continua
Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 101 - 86 - Tutti hanno vinto
Sed duobus exercitibus eadem eius diei erat opinio: omnes se superiores discessisse extimabant: Afraniani. quod, cum essent omnium indicio inferiores, comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnae fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coegissent; nostri autem, quod iniquo loco atque impari numero quinque horis proelium sostinuissent, quod montem gladiis destrictis ascendissent, quod ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent atque in oppidum compulissent. Illi eum tumulum. pro quo pugnatum est, magnis operibus munierunt praesidiumque ibi posuerunt.
…continua
Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 102 - 88 - Catilina prepara la sua congiura
Igitur, postquam comitia habita sunt, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Id primo populares coniurationes concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies multa egitabat: dicebant eum arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium portare. Ea tempestate multos omnis generis homines ad adscivisse sibi tradunt, mulieres etiam multas; eae primo ingentes sumptus stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxiuriae modum facerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incentere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
…continua
Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 109 - 91 - I grandi condottieri hanno sempre amato i poeti
Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: "O fortunate" inquit "adulescens qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!" Et vere. Nam nisi Illias illa exstitisset idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit nonne Theophanem Mytilenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum civitate donavit; et nostri illi fortes viri sed rustici ac milites dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?
…continua
Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 231 - Gli spettacoli offerti dall'imperatore Augusto
Quis ignoret ter munus gladiatorium a me datum esse et quinquies filiorum meorum aut nepotum nomine? Quibus muneribus depugnare cerneres hominum circiter decem milia. Bis Athletarum undique accitorum spectaculum populo praebui meo nomine et tertium nepotis mei nomine. Venationes bestiarum africanorum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in Circo aut in Foro aut in amphitheatris populo dedi sexies et vicies,quibus confecta sunt tria milia et quigentae. Quid plura dicam?navalis proelii spectaculum populo dedi trans Tiberim,cavato solo,in longitudinem mille et octingentos pedes, in latitudinem mille et ducentos. In quo triginta rostratae naves triremes aut biremes inter se conflixerunt. Quibus in classibus pugnaverunt, praeter remiges,milia hominum tria circiter.
…continua
Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 28 - I regni di Numa Pompilio, Tullo Ostilio e Anco Marzio
Post regem Romulum, Numa Pompilius rex creatus est, qui bella quidem non gessit, sed multum Romae civitati profuit. Ille enim, cum leges moresque constituisset, annum descripsit in decem menses et infinita Romae sacra ac templa aedificavit. Morbo decessit quadragesimo et tertio imperii anno. Ei successit Tullus Hostilius, qui bella reparavit et copias ingentes paravit ut Albanos vinceret, qui ab urbe Roma duodecimo miliario absunt; idem Veintes et Fidenates bello superavit, urbemque Romama ampliavit, postquam ei Caelium montem adiecerat. Idem Tullus, cum triginta et duos annos regnavisset, fulmine ictus est et cum domo sua arsit. Post hunc, Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Cum is contra Latinos dimicavisset, Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, apud ostium Tiberis civitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma condere optabat, at vicesimo et quarto anno imperii morbo decessit.
…continua
Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 42 - La processione in onore di Iside
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae,viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis,linteae vestis candore puro luminosi,mulieres limpido tegmine obvolutae,viri tonsis capillis funditus verticem praenitentes,qui aereis et argenteis,immo vero aureis etiam sistris arguntum tinnitum constrepebant.Succedebant sacerdotes sacrorum mysterium tales, qui potentissimorum deum gererent insignes exuvias.Quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine non adeo nostris illis consimilem,quae vespertinas illuminant epulas,sed aureum cymbium flammulam suscitans largiorem.Secundus similem vestitum induebat, sed manibus ambabus gerebat altaria,quae auxilia dicebantur,quia nomen iis deae auxiliatrix providentia dedisset.
Procedebat tertius sacerdos cum palma auro subtiliter foliata et cum Mercuriali caduceo.Quartus gerebat aureum vasculum in modum paillae rutundatum,de quo lac libabat.Quintus auream vannum laureis congestam ramulis,sextus portabat amphoram.
…continua
Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 111 - Occorre sfruttare l'occasione favorevole
In proelio apud Cannas inter Romanos Poenosque magna Romanorum miltum multitudo occumbit. Parvus superstium numerus per Italiae oppida, sine armis cibique expers, fuga salutem incolumitatemque quaerebat. Hannibal, laetus ob tantam victoriam, sine mora cum copiis appropinquabat. tunc terror Romanos invadit. Etenim intra urbem paucae virgiliae erant et legiones in dissitis ragionibus castra habebant. Tunc Maharbal, Carthaginiensium equitum dux, Hannibali dicit: "Imperator, copias contra hostes mitte et sine dubio Romam expugnabimus". Sed Poenorum imperator Maharbalis verba neglegit: virtutem enim Romanorum timet. Hannibalis cunctatio Carthaginiensibus perniciosa est: variae Fortunae favor victores deserit Quiritiumque populum adiuvat. Consules novas tironum legiones conscribunt et Hannibalis superiores victorias frustrant.
…continua
Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 340 - Schiavi eroici
Clarissima exempla insignissimae humanitatis et veri amoris erga suos dominos non raro servi ostenderunt.In bello Punico secundo,cum romani Grumentum,Lucaniae urbem,acrius obsiderent,plurimi servi statim ad hostes velocius fugerunt,et paulo post urbs cecidit atque milites romani eam ferro ignique vastaverunt.Tum servi qui celeriter fugerant,quia viae sibi notissimae erant,in eam domum,apud quam servierant,advolaverunt.Ibi suam bonam dominam vivam facile invenerunt atque eam ligaverunt et secum audacius pertraxerunt.Tum romani milites,qui in urbe crudeliter irruppeant,quaesiverunt:"Quo mulieres adducitis?"Quibus strenui servi responderunt"saevissima nostra domina est,quae mox magnae perfidiae poenam solvet".Deinde eam ex urbe evexerunt et maxima cura celaverunt;ita a certo interitu dulcissimam dominam servaverunt.At servi fidelitatis tantae praemium acceperunt:nam grata domina eos manumisit atque iis magnam ditissimi patrimonii partem donavit.
…continua