Latina Lectio - Volume unico - Pagina 79 - 7 - Leggenda di Romolo (Cicerone)

Romulus, patre Marte natus, cum Remo fratre dicitur ab Amulio, rege Albano, ob timorem infausti oraculi, apud Tiberim expositus esse.Quo in loco cum sustentatus esset silvestris beluae uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestisse ut omnes, qui tum eos agros incolebant, aequo animo libenterque illi parerent. Horum copiis cum se ducem praebuisset, oppressisse Alba Longam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur. Qua gloria parta, urbem novam condere et firmare statuisse dicitur. Urbi suae autem locum oncredibili opportunitate delegit. Neque enim apud mare eam condidit: nam illius viri excellenti providentiae consilioque visi sunt non esse opportunissimi ad urbem pastorum situs maritimi. Maritimus enim et navalis hostis in maris litoribus adesse potest antequam venturus esse nuntietur, quia nullam navigationis peritiam pastores habent maritimis vigiliis tutari sciunt.
…continua

Latina Lectio - Volume unico - Pagina 162 - 74 - Il pessimo carattere della moglie di Socrate (Gellio)

Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem serque noctem scatebat. Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. “Quondam” , inquit Socrates, “ cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram ”. Secundum hanc sententiam M. quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: “Vitium” inquit “ uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit”.
…continua

Latina Lectio - Volume unico - Pagina 70 - 8 - Gli Ateniesi si pentono d'aver condannato Socrate

Socratem, qui permultos annos cives suos sapientiam docuit ipseque sanctissime vixit, Apollinis oraculum collaudavit, eum sapientissimum praedicans clara illa voce quam omnes didicimus: "Mortalium unus Socrates vere sapit". Ex quo magna in illum invidia conflata est quod stultitiae accusabat eos, qui de se supere et magnifice sentiebant, quorum in numero Anytus fuit. Hic enim, cum eum pigeret a Socrate increpari, Melito persuisit ut eum apud iudices accusaret quod iuvenes impietatem doceret et corrumperet. Quem non puduit tam turpia incitamenta sequi, haec ergo accusatio fuit: "Iura et leges patriae violat Socrates, negans esse illos deos, quos ex institutis maiorum suscepit civitas, alia vero daemonia esse docens". Socrates igitur, damnatus capite, in vincula coniectus est, ubi, cum multa et praeclara de animo disseruisset, cicutam bibere iussus est. Athenienses postea eius facti tantum paenituit ut Melitum ipsum morte puniret et Socratem aenea statua donarent.
…continua