Cotidie Discere 2a edizione - Volume 1 - Pagina 167 - 105 - Non tutte le stagioni sono adatte alla navigazione
Non omnia anni tempora ad navigationem apta sunt. Nam post ortum Pleiadum tantum, a die sexto Kalendes Iunias, usque in Arcturi ortum, id est in diem octavum decimum Kalendas Octobres, scura navigatio est, quia aestatis beneficio ventorum acerbitas mitior est. Post Arcturi ortum usque in tertium Idus Novembres incerta navigatio est et discrimini proprior propter Arcturum, vehementissimus sidus. A Novembri autem mense crebis tempestatibus navigia conturbat Vergiliarum hiemalis occasus. Ex die igitur tertio Idus Novembres usque in diem sextum Idus Martias lux minima noxque prolixa est, praeterea nubium densitas, aeris obscuritas, ventorum imbri vel nivibus geminata saevitia non solum classes a pelago, sed etiam viatores a terrestribus itineribus deturbant. Postea, usque in Idus Maias periculosem est maria temptare, ideoque nautae maiorem adhibere cautelam debent.
…continua
Cotidie Discere 2a edizione - Volume 1 - Pagina 200 - 129 - Un errore di Annibale
Post pugnam apud Cannas, qua duos maximos exercitus profligaverat plurimosque Romanorum milites interfacerat, Hannibal pervenit in Campaniam ibique cum omnibus suis copiis maiorem hiemis partem Capuae permansit, exercitumque in tectis habuit. Capua urbs amoenissima tum erat non solum Campaniae, sed totius fere Italiae: hic otia diuturna et nimiae voluptates enervaverunt exercitum illum quem nec Alpium nives nec gravissima pericula domare potuerant. Somnus enim, vinum, epulae,balnea molliverunt corpora et animos militum qui, postquam Hannibal Capuam reliquit,nihil pristinae disciplinae servaverunt, eosque magis praeteriate victoriae quam vires praesentes progetegebant: quam ob rem eorum corpora effeminata longa itinera et ceteros militiae labores iam non tolerare poterant arduumque erat imperatoris iussis prompte et alacriter obtemperare. Ideo Hannibalem illum, qui innumeras Romanorum copias multis proeliis prostraverat, otia vicerunt.
…continua
Cotidie Discere 2a edizione - Volume 1 - Pagina 64 - 21 - La vita degli agricoltori
Antiquus scriba dicebat filio: "Ego scriba sum, clari scribae filius. Tu quoque, fili mi, scriba eris: nam ut agricolarum filii agricolae et nautarum filii nautae sunt, sic scribarum filii scribae esse debent. Sed agricolarum et nautarum vita dura atque aspera est. Nam agricolae glebas aratro vertunt, terra autem saepe arida et infecunda est; vineam aut pomarium colunt, saepe autem ob vernas pruinas aut aestivam caniculam autumno vindemia exigua aut pomorum penuria est. Saepe etiam ob diuturnas pluvias rabidi fluvii agros inundant et horae momento sata delent, casas cum stabulis rapiunt, villarum et pagorum vestigia quoque eradunt atque operam multorum annorum irritam faciunt. Praeterea agricolae quotannis magnam copiam frumenti, hordei, vini atque olei domino suppeditare debent et raro in otio sunt aut in umbra plantarum quiescunt, sicut legimus in poetis."
…continua
Cotidie Discere 2a edizione - Volume 1 - Pagina 327 - 239 - Importanza del giuramento
Antiqui rem tradiderunt non praetereundam silentio. Post pugnam Cannensem Hannibal, convocatis militibus Romanis quos ceperat, nuntiavit se iis redimendi copiam facere. Statuit igitur decem eorum deligi qui Romam ad senatum irent, iurati se redituros esse, nisi captivorum redemptio impetrata esset; tanta enim iuris iurandi vis erat, ut nullum aliud fidei pignus ab iis exigeretur. Cum autem ex castris exissent, unus ex iis, haud dubie homo ingenii minime Romani, iuris iurandi solvendi causa (per liberarsi dal giuramento) cum in castra redisset, ante noctem comites assecutus est. Cum senatus censuisset captivos non redimendos esse, quod strenui milites mortem fortiter obire deberent, miles ille domum abiit affirmans se, cum in castra iam redisset, iure iurando non teneri. At senatus iussit militem fraudolentum reduci vinctum ad Hannibalem. Captivi omnes aut perierunt interfecti variis suppliciis, aut venierunt.
…continua
Cotidie Discere 2a edizione - Volume 1 - Pagina 109 - 60 - Lotte fra patrizi e plebei
Inter patres et plebem, acres contentiones usque a primordio urbis fuerant. Nam patricii omnes divitias possidebat civitatemque arroganter administrabant. Plebs contra graves labores tolerare, onerosa vectigalia pendere et in summa paupertate vitam degere debebat; sic plebeiorum via valde ardua ac difficilis erat. Sed olim plebei urbem reliquerunt, in Sacrum Montem secesserunt ibique castra posuerunt. Nam sic cogitabant: "Si terram colere recusaverimus agri messes iam non suppeditabunt, et patriciorum mensae pane carebunt: tunc fortasse plebis iura valebunt". Atque ita evenit. Patricii legatos ad plebem miserunt et legati senatorum verba nuntiaverunt: "Remeate, cives, in urbem! Patricii enim debita vestra remittent atque in posterum pericula laboresque aequaliter inter patres ac plebem distribuent". Tunc plebei simultates deposuerunt et in urbem remeaverunt; ceterum patricii promissa servaverunt tribunosque ad defensionem plebis creaverunt.
…continua