Comiter - Volume unico - Pagina 70 - 60 - Imprese di Tito (Svetonio)
Triumphavit cum patre censuramque gessit una eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit; receptaque ad se prope omnium officiorum cura (cum patris nomine et epistolas ipse dictares et edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret etiam quaestoris vice) praefecturam quoque praetorii suscepit numquam ad id tempus nisi ab eq. R. administratam egitque aliquando incivilius et violentius. Siquidem suspectissimum quemque sibi summissis qui per theatra et castra quasi consensu ad poenam deposceret haud cunctanter oppressit. In his Aulum Caecinam consularem vocatum ad cenam ac vixdum triclinio egressum confodi iussit, sane urgente discrimine cum etiam chirographus eius praeparatae apud milites contioni deprehendisset.
…continua