Divinae Institutiones - Libro 6 - Paragrafo 6 - Guerra e giustizia sono inconciliabili
An aliquis ignorat quotiens melior iustiorque pars vieta sit? Hinc semper dominationes acerbae in cives extiterunt. Piena est exemplis omnis historia, sed nos contenti erimus uno. Gnaeus Pompeius bonorum voluit esse defensor, siquidem prò re publica, prò senatu, prò liberiate arma suscepit. Idem tamen victus cum ipsa liberiate occidit et a spadonibus Aegyptiis detruncatus insepultus abiectus est. Non est igitur virtus aut hostem malorum esse aut defensorem bonorum, quia virtus incertis casibus non potest esse subiecta.
[list]Commoda praeterea patriai prima putare.[/list]
Sublata hominum discordia nihil est omnino. Quae sunt enim patriae com¬moda nisi alterius civitatis aut gentis incommoda, id est fines propagare aliis violenter ereptos, augere imperium, vectigalia facere maiora? Quae omnia non utique virtutes, sed virtutum sunt eversiones. In primis enim tollitur humanae societatis coniunctio, tollitur innocentia, tollitur alieni abstinentia, tol¬litur denique ipsa iustitia: quae discidium generis humani ferre non potest et ubicumque arma fulserint, hic eam fugari et exterminari necesse est.
…continua