In Catilinam - Oratio 4 - Paragrafo 24
Quapropter de summa salute vestra populique Romani, de vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque templis de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet et ea, quae statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum praestare possit.
…continua
In Catilinam - Oratio 4 - Paragrafo 20 - Traduzione 2
Ego, quanta manus est coniuratorum, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video, sed eam turpem iudico et infirmam et abiectam. Tantam laudem, quanta vos me vestris decretis honestastis, nemo est assecutus: ceteris enim bene gesta re publica laudes tribuistis, mihi uni conservata re publica hanc gratulationem decrevistis. Sit Scipio clarus ille, cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque Italia decedere coactus est; ornetur eximia laude alter Africanus, qui duas hurbes huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque delevit; habeatur vir egregius Paulus ille, cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus, Perses, honestavit; sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit; anteponatur omnibus Pompeius, cuius res gestae atque virtutes iisdem regionibus ac terminis continentur, quibus solis cursus (continetur): erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae.
…continua