Brutus - Libro unico - Paragrafo 122
Nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur. Nobis vero, inquit Atticus, et vehementer quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane illustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existumari potest: sunt enim et aliae et pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. nobis quidem pueris haec omnium optima putabatur, quae vix iam comparet in hac turba novorum voluminum.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 123
Praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego, inquam, intellego, Brute, quem dicas; certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras non a me quidem—meis enim illas antepono—sed a plerisque legi sunt desitae. Me numera, inquit, in plerisque; quamquam video mihi multa legenda iam te auctore quae antea contemnebam.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 124
Atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis est locis multis: de amore de tormentis de rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles. scripsit etiam alia nonnulla et multa dixit et inlustria et in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.
…continua