Brutus - Libro unico - Paragrafo 202
sed cavenda est presso illi oratori inopia et ieiunitas, amplo autem inflatum et corruptum orationis genus. inveniebat igitur acute Cotta, dicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscienter contentionem omnem remiserat, sic ad virium im becillitatem dicendi accommodabat genus. nihil erat in eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum; illudque maxumum quod, cum contentione orationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino eo genere diceret, tractando tamen impellebat , ut idem facerent a se commoti quod a Sulpicio concitati.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 203
fuit enim Sulpicius omnium vel maxume, quos quidem ego audiverim, grandis et, ut ita dicam, tragicus orator. vox cum magna tum suavis et splendida; gestus et motus corporis ita venustus, ut tamen ad forum, non ad scaenam institutus videretur; incitata et volubilis nec ea redundans tamen nec circumfluens oratio. Crassum hic volebat imitari; Cotta malebat Antonium; sed ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 204
O magnam, inquit, artem, Brutus: si quidem istis, cum summi essent oratores, duae res maxumae altera alteri defuit. Atque in his oratoribus illud animadvertendum est, posse esse summos qui inter se sint dissimiles. nihil enim tam dissimile quam Cotta Sulpicio, et uterque aequalibus suis plurimum praestitit. quare hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 205
Sulpici orationes quae feruntur, eas post mortem eius scripsisse P. Cannutius putatur aequalis meus, homo extra nostrum ordinem meo iudicio disertissimus. ipsius Sulpici nulla oratio est, saepeque ex eo audivi, cum se scribere neque consuesse neque po sse diceret. Cottae pro se lege Varia quae inscribitur, eam L. Aelius scripsit Cottae rogatu. fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis, antiquitatisque nostrae et in inventis reb us et in actis scriptorumque veterum litterate peritus. quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et inlustrioribus litteris explicavit.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 206
sed idem Aelius Stoicus voluit, orator autem nec studuit unquam nec fuit. scribebat tamen orationes, quas alii dicerent; ut Q. Metello f., ut Q. Caepioni, ut Q. Pompeio Rufo; quamquam is etiam ipse scripsit eas quibus pro se est usus, sed non sine Aelio.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 207
his enim scriptis etiam ipse interfui, cum essem apud Aelium adulescens eumque audire perstudiose solerem. Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas leves oratiunculas voluisse existimari suas. his duobus eiusdem aetatis adnu merabatur nemo tertius, sed mihi placebat Pomponius maxime vel dicam minime displicebat. locus erat omnino in maxumis causis praeter eos de quibus supra dixi nemini; propterea quod Antonius, qui maxume expetebatur, facilis in causis recipiendis erat; fast idiosior Crassus, sed tamen recipiebat. horum qui neutrum habebat, confugiebat ad Philippum fere aut ad Caesarem; Cotta Sulpicius expetebantur. ita ab his sex patronis causae inlustres agebantur; neque tam multa quam nostra aetate iudicia fiebant , neque hoc quod nunc fit, ut causae singulae defenderentur a pluribus, quo nihil est vitiosius.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 208
respondemus iis quos non audivimus: in quo primum saepe aliter est dictum aliter ad nos relatum; deinde magni interest coram videre me quem ad modum adversarius de quaque re adseveret, maxime autem quem ad modum quaeque res audiatur. sed nihil vitiosi us quam, cum unum corpus debeat esse defensionis, nasci de integro causam, cum sit ab altero perorata.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 209
omnium enim causarum unum est naturale principium, una peroratio; reliquae partes quasi membra suo quaeque loco locata suam et vim et dignitatem tenent. cum autem difficile sit in longa oratione non aliquando aliquid ita dicere, ut sibi ipse non conve niat, quanto difficilius cavere, ne quid dicas, quod non conveniat eius orationi qui ante te dixerit. sed quia et labor multo maior est totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur gratiae, si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consue tudinem lubenter adscivimus.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 210
Erant tamen, quibus videretur illius aetatis tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessume loquebatur usu credo aliquo domestico. nam litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos quisque audiat co tidie domi, quibuscum loquatur a puero, quem ad modum patres paedagogi matres etiam loquantur.
…continua
Brutus - Libro unico - Paragrafo 211
legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tam in gremio educatos quam in sermone matris. auditus est nobis Laeliae C. f. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Mucias ambas. quarum sermo mihi fu it notus, et neptes Licinias, quas nos quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo, aliquando audisti loquentem. Ego vero ac lubenter quidem, inquit Brutus; et eo lubentius, quod L. Crassi erat filia.
…continua