Naturales Quaestiones - Libro 2 - Paragrafo 41
Haec adhuc Etruscis philosophisque communia sunt. In illo, dissentiunt quod fulmina a love dicunt mitti et tres illi manubias dant. Prima, ut aiunt, monet et placata est et ipsius Iovis consilio mittitur. Secundam mittit quidem Iupiter, sed ex consihi sententia, duodecim enim deos advocat; hoc fulmen boni aliquid. Aliquando facit, sed tunc quoque non aliter quam ut noceat; ne prodest quidem impune.
Tertiam manubiam idem Iupiter mittit, sed adhibitis in consilium diis quos superiores et involutos vocant, quia vastat in quae incidit et utique mutat statum privatum et publicum. quem invenit; ignis enim nihil esse quod fuit patitur.
…continua
Naturales Quaestiones - Libro 5 - Paragrafo 1 - Definizione del vento (sezioni 1 - 4)
Ventus est fluens aer. Quidam ita definierunt: “ventus est aer fluens in unam partem”. Haec definitio videtur diligentior, quia numquam aer immobilis est ut non in aliqua sit agitazione. Sic tranquillum mare dicitur cum leviter commovetur neque in ullam partem inclinatur. Itaque si legeris: “ cum placidum ventis mare staret”, scito illud non stare sed succuti leviter et dici tranquillum quia nec huc nec illuc impetum capiat. Idem de aere iudicandum est: non esse umquam immobilem etiamsi quietus sit. Quod ex hoc intelligas licet. Cum sol in aliquem clausum locum infusus est, videmus corpuscula minima in adversum ferri, alia sursum, alia deorsum, varie concursantia. Ergo parum diligenter comprehendet qui dixerit: “flucutus est maris in unam partem agitatio”. Sic de vento oportet dicamus: “ventus est aer fluens in unam partem”. Ad quid necesse est adicere: “in unam partem”? quo enim fluit, in unam partem fluit, neue quisquam aquam fluere dicit, si tantum intra se moveatur.
…continua
Naturales Quaestiones - Libro 6 - Paragrafo 21 - I terremoti (sezione 2)
Duo genera sunt, ut Posidonio placet, quibus mouetur terra. Utrique nomen est proprium: altera succussio est, cum terra quatitur et sursum ac deorsum mouetur, altera inclinatio, qua in latera nutat alternis nauigii more. Ego et tertium illud existimo quod nostro uocabulo signatum est; non enim sine causa tremorem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis est; nam nec succutiuntur tunc omnia nec inclinantur sed uibrantur, res minime in eiusmodi casu noxia; sicut longe perniciosior est inclinatio concussione: nam nisi celeriter ex altera parte properabit motus qui inclinata restituat, ruina necessario sequitur.
…continua