Che materia stai cercando?

Anteprima

ESTRATTO DOCUMENTO

10.Solo il suo nome venga recitato nelle Chiese.

11.A questo nome nessun altro al mondo sia equiparato.

12.A lui è permesso deporre gli imperatori.

13.Egli può, se la necessità lo impone, trasferire vescovi da una sede ad un'altra.

14.In tutta la Chiesa egli può inviare un chierico ovunque voglia.

15.Chi viene da lui ordinato può presiedere ad una Chiesa, ma non essere vassallo, e non gli è

permesso accettare un rango più elevato da un altro vescovo.

16.Nessun sinodo deve essere detto generale senza il suo volere.

17.Nessuna legge e nessun codice sia considerato canonico senza il suo benestare.

18.Le sue sentenze non debbono essere respinte da nessuno, ed egli solo può respingere le decisioni

di tutti.

19.Egli non deve essere giudicato da nessuno.

20.Nessuno osi condannare chi si appella alla sede apostolica.

21.Le questioni più importanti di ciascuna Chiesa debbono essere riferite ad esso.

22.La Chiesa romana non ha mai sbagliato e, secondo la testimonianza delle Scritture, non sbaglierà

mai in futuro.

23.Il vescovo di Roma, se ordinato canonicamente, è senza alcun dubbio reso santo per i meriti di

San Pietro (...).

24.Col suo ordine e il suo permesso sia consentito ai sudditi di muovere accuse.

25.Egli può, senza convocazione sinodale, deporre e riconciliare vescovi.

26.Non sia considerato cattolico chi non concorda con la Chiesa di Roma.

27.Egli possa sciogliere i sudditi dalla fedeltà agli iniqui.

Il testo del concordato di Worms

23 settembre 1122

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Heinricus, Dei gratia Romanorum imperator

augustus, pro amore Dei et Sanctae Romanae Ecclesiae et domini papae Calixti et pro remedio

animae meae dimitto Deo et sanctis Dei apostolis Petro et Paulo Sanctaeque Catholicae Ecclesiae

omnem investituram per anulum et baculum et concedo in omnibus ecclesiis, quae in regno vel

imperio meo sunt, canonicam fieri electionem ac liberam consecrationem. Possessiones et regalia

beati Petri, quae a principio huius discordiae usque ad hodiernam diem, sive tempore patris mei sive

etiam meo, ablata sunt, quae habeo, eidem Sanctae Romanae Ecclesiae restituo; quae autem non

habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. Possessiones etiam aliarum omnium ecclesiarum et

principum et aliorum tam clericorum quam laicorum, quae in werra ista amissae sunt, consilio

principum vel iusticia quae habeo reddam; quae non habeo, ut reddantur fideliter iuvabo. Et do

veram pacem domino papae Calixto Sanctaeque Romanae Ecclesiae et omnibus, qui in parte ipsius

sunt vel fuerunt; et in quibus Sancta Romana Ecclesia auxilium postulaverit, fideliter iuvabo et, de

quibus mihi fecerit querimoniam, debitam sibi faciam iusticiam. Haec omnia acta sunt consensu et

consilio principum, quorum nomina subscripta sunt: Adalbertus archiepiscopus Mogontinus, F.

Coloniensis archiepiscopus, H. Ratisbonensis episcopus, O. Bauenbergensis episcopus, B. Spirensis

episcopus, H. Augustensis, G. Traiectensis, Ö. Constanciensis, E. abbas Wldensis, Heinricus dux,

Fridericus dux, S. dux, Pertolfus dux, marchio Teipoldus, marchio Engelbertus, Godefridus

palatinus, Otto palatinus comes, Beringarius comes.

(SR) EGO FRIDERICUS COLONIENSIS ARCHIEPISCOPUS ET ARCHICANCELLARIUS

RECOGNOVI

Ego Calixtus episcopus servus servorum Dei tibi dilecto filio Heinrico Dei gratia Romanorum

imperatori augusto concedo, electiones episco-porum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum

pertinent, in praesentia tua fieri, absque simonia et aliqua violentia; ut si qua inter partes discordia

emerserit, metropolitani et conprovincialium con-silio vel iudicio, saniori parti assensum et auxil-

ium praebeas. Electus autem regalia absque omni exactione per sceptrurn a te recipiat et quae ex his

iure tibi debet faciat. Ex aliis vero partibus imperii consecratus infra sex menses regalia absque

omni exactione per sceptrum a te recipiat et quae ex his iure tibi debet faciat; exceptis omnibus quae

ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur. De quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium

postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi praestabo. Do tibi veram pacem et

omnibus qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiae.

ed. Monumenta Germaniae Historica, Constitutiones, I, pp. 159-161.

DECRETUM GRATIANI (1140).

Duo sunt genera Christianorum. Est autem genus unum, quod mancipatum divino offitio, et

deditum contemplationi et orationi, ab omni strepitu temporalium cessare convenit, ut sunt clerici,

et Deo devoti, videlicet conversi kleros enim grece latine sors. Inde huiusmodi homines vocantur

clerici, id est sorte electi. Omnes enim Deus in suos elegit. Hi namque sunt reges, id est se et alios

regentes in virtutibus, et ita in Deo regnum habent. Et hoc designat corona in capite. Hanc coronam

habent ab institutione Romanae ecclesiae in signo regni, quod in Christo expectatur. Rasio vero

capitis est temporalium omnium depositio. Illi enim victu et vestitu contenti nullam inter se

proprietatem habentes, debent habere omnia communia.

§ 1. Aliud vero est genus Christianorum, ut sunt laici, laos, enim est populus. His licet tempo-ralia

possidere, sed non nisi ad usum. Nichil enim miserius est quam propter nummum Deum contenere.

His concessum est uxorem ducere, terram colere, inter virum et virum iudicare, causas agere,

oblationes super altaria ponere, decimas reddere, et ita salvari poterunt, si vicia tamen benefaciendo

evitaverint. (C. XII, q.1,c.7; ed. Friedberg, 678).

Bolla “Ad Abolendam” del 1184

Ad abolendam diversam haeresium pravitatem, quae in plerisque mundi partibus modernis coepit

temporibus pullulare, vigore debet ecclesiasticus excitari, cui nimirum imperialis fortitudinis

suffragante potentia, et haereticorum protervitas in ipsis falsitatis suae conatibus elidatur, et

catholicae simplicitas veritatis in ecclesia sanctas resplendens, eam ubique demonstret ab omni

exsecratione falsorum dogmatum expiatam. Ideoque nos carissimi filii nostri Friderici, illustris

Romanorum imperatoris semper Augusti praesentia pariter et vigore suffulti, de communi fratrum

nostrorum consilio, nec non aliorum patriarcharum, archiepiscoporum multorumque principum, qui

de diversis partibus imperii convenerunt, contra ipsos haereticos, quibus diversa capitula

diversarum indidit professio falsitatum, praesentis decreti generali sanctione consurgimus, et

omnem haeresim, quocumque nomine censeatur, per huius constitutionis seriem auctoritate

apostolica condemnamus.

Imprimis ergo Catharos et Patarinos et eos, qui se Humiliatos vel Pauperes de Ludguno falso

nomine mentiuntur, Passaginos, Iosephinos, Arnaldistas perpetuo decernimus anathemati subiacere.

Et quoniam nonnulli, sub specie pietatis virtutum eius, iuxta quod ait Apostolus, denegantes,

auctoritatem sibi vendicant praedicandi: quum idem Apostolus dicat: "quomodo praedicabunt, nisi

mittantur?" omnes, qui vel prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem, ab apostolica sede vel ab

episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicare praesumpserint, et universos, qui de

sacramento corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi, vel de baptismate, seu de peccatorum

confessione, matrimonio vel reliquis ecclesiasticis sacramentis aliter sentire aut docere non

metuunt, quam sacrosanta Romana ecclesia praedicat et observat, et generaliter, quoscumque eadem

Romana ecclesia vel singuli episcopi per dioceses suas cum consilio clericorum, vel clerici ipsi sede

vacante cum consilio, si oportuerit, vicinorum episcoporum haereticos iudicaverint, pari vinculo

perpetui anathematis innodamus. Receptores et defensores eorum, cunctosque pariter, qui praedictis

haereticis ad fovendam in eis haeresis pravitatem patrocinium praestiterint aliquod vel favorem,

sive consolati, sive credentes, sive perfecti, seu quibuscunque superstitiosis nominibus nuncupentur,

simili decernimus decernimus sententiae subiacere.

Quia vero peccatis exigentibus quandoque contigit, ut severitatis ecclesiasticae disciplinae ab his,

qui virtutem eius non intelligunt, contemnatur, praesenti, nihilominus ordinatione sancimus, ut,

quicunque manifeste fuerint in haeresi deprehensi, si clericus est vel cuiuslibet religionis

obumbratione fucatus, totius ecclesiastici ordinis praerogativa nudetur, et sic omni pariter officio et

beneficio spoliatus ecclesiastico, saecularis reliquatur arbitrio potestatis, animadversione debita

puniendus, nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidei catholicae unitatem sponte recurrere,

et errorem suum ad arbitrium episcopi regionis publice consenserit abiurare, et safistationem

congruam exhibere. Laicus autem, quem aliqua praedictarum pestium notoria vel privata culpa

resperserit, nisi, prout dicutum est, abiurata haeresi et satisfactione exhibita confestim ad fidem

confugerit orthodoxam, saecularis iudicis arbitrio reliquantur, debitam recepturus pro qualitate

facinoris ultionem.

Qui vero inventi sola ecclesiae suspicione notabiles, nisi ad arbitrium episcopi iuxta

considerationem suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione

monstraverint, simili sententiae subiacebunt. Illos quosque, qui post abiurationem erroris, vel,

postquam se, ut diximus, proprii antistitis examinatione purgaverint, deprehensi fuerint in abiuratam

haeresim recidisse, saeculari iudicio sine ulla penitus audentia decernimus relinquendos, bonis

damnatorum clericum ecclesiis, quibus deserviebant, secundum sanctiones legitimas applicandis.

Sane praedictam excommunicationis sententiam, cui omnes haereticos praecipimus subiacere, ab

omnibus patriarchis, archiepiscopis et episcopis in praecipuis festivitatibus, et quoties solennitates

habuerint vel quamlibet occasionem, ad gloriam Dei et reprehensionem haereticae pravitatis

decernimus innovari, auctoritate apostolica statuentes, ut, si quis de ordine episcoporum in his

negligens fuerit vel desidiosus inventus, per triennale spatium ab episcopali habeatur dignitate et

administratione suspensus.

Ad haec de episcopali consilio consilio et suggestione culminis imperialis et principum eius

adiecimus, ut quilibet archiepiscopus vel episcopus per se, vel archidiaconum, suum [sic], aut per

alias honestas idoneasque personas, bis vel semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit

haereticos habitare, circumeat, et ibitres vel plures boni testimonii viros, vel etiam, si expedire

videbitur, totam viciniam iurare compellat, quod, si quis ibidem haereticos scierit vel aliquos

occulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus dissidentes,

eosepiscopo vel archidiacono studeat indicare. Episcopus autem vel archidiaconus ad praesentiam

suam convocet accusatos, qui, nisi se ad eorum arbitrium iuxta patriae consuetudinem ab obiecto

reatu purgaverint, vel, si post purgationem exhibitam in pristinam relapsi fuerint perfidiam,

episcoporum iudicio puniantur. Si qui vero ex eis, iurationem superstitione damnabili respuentes,

iurare forte noluerint, ex hoc ipso haeretici iudicentur, et poenis, quae praenominatae sunt,

percellantur.

Statuimus insuper, ut comites, barones, rectores et consules civitatum et aliorum locorum, iuxta

commonitionem archiepiscoporum et episcoporum, praestito corpolariter iuramento promittant,

quod in omnibus praedictis fideliter et efficaciter, ab eis exinde fuerint requisiti, ecclesiam contra

haereticos et eorum complices adiuvabunt et studebunt bona fide iuxta officium et posse suum

ecclesiastica simul et imperiali statuta circa ea, quae diximus, exsecutioni mandare. Si vero id

observare noluerint, honore, quem obtinent, spolientur et ad alios nullatenus assumantur, eis

nihilominus excommunicatione ligandis, et terris ipsorum interdicto ecclesiae supponendis. Civitas

autem, quae his decretalibus institutis duxerit resistendum, vel contra commonitionem episcopi

punire neglexerit resistentes, aliarum careat commercio vicitatum et episcopali se noverit dignitate

privandam.

Omnes etiam fautores haereticorum tanquam perpetua infamia condemnatos, ab advocatione et

testimonio et aliis publicis officiis decernimus repellandos. Si qui vero fuerint, qui a lege diocesanae

iurisdiciones exempti, soli subiaceant sedis apostolicae potestati, nihilominus in his, quae superius

sunt contra haereticos instituta, archiepiscoporum vel episcoporum subeant iudicium, et eis in hac

parte, tanquam a sede apostolica delegatis, non obstantibus libertatis suae privilegiis, obsequantur.

Bolla "Licet ab initio" del 12 luglio 1542 che istituisce la Congregazione cardinalizia del

Sant'Offizio dell'Inquisizione

Licet ab initio nostrae ad summi Apostolatus apicem assum-

ptionis id semper nobis cordi fixum institerit ut fides Catholica

ubique floreret et augeretur, ac omnis haeretica pravitas a

Christifidelibus nostra diligentia procul pelleretur; necnon

diabolica fraude seducti viam veritatis cognoscerent et ad

gremium et unitatem Ecclesiae reducerentur, et si qui animi

perversitate ducti in eorum damnato proposito persisterent, ita

plecterentur ut eorum poena aliis transiret in exemplum:

nihilominus sperantes quandoque eosdem sic seductos, tum

Dei Omnipotentis misericordia, tum fidelium orationibus ac

doctorum virorum praedicationibus errores suos recognituros, et

illis abiuratis ad sanctam Ecclesiam Catholicam redituros, et, si

id aliquantum differrent, auctoritate sacri oecumenici et gene-

ralis Concilii, quod ad id inprimis propediem celebrare spera-

bamus, deterritos, veram et Catholicam fidem amplexuros, et ea

mediante in semitis iustitiae ambulaturos fore, negocium inqui-

sitionis haereticac pravitatis huiusmodi in hanc usque diem

distulimus.

§ 1. Verum cum Concilium huiusmodi ex diversis rationa-

bilibus causis, et praesertim bellorum turbinibus, quas hactenus

inter Principes Christianos viguerunt, nondum inchoari potuerit,

et, humani generis hoste procurante, fidelium animi novis hae-

resibus in dies magis polluantur omniaque schismatis dissidiis

repleantur, lacereturque fere Christiani nominis unitas, incon-

sutilisque Christi tunica scindatur,

§ 2. Nos ne, dum dies Concilii per nos novissime indicti

expectatur, omnia in deterius labantur, providere volentes ac

nequeuntes per nos solos, aliis etiam arduis occupatos curis,

omnia exsequi, dilectorumque filiorum nostrorum Ioannis Petri

S. Clementis, Ioannis S. Sixti, Petripauli S. Balbinae, Bartho-

lomaei S. Caesarei, Dionysii S. Marcelli, et Thomae S. Silvestri,

titt. Presbyterorum Cardinalium fidem doctrinam et virtutem

perspectas habentes, ac de eis plurimum in Domino confidentes,

eosdem. Io. Petrum et Ioannem ac Petrumpaulum et Bartholo-

maeum necnon Dionysium et Thomam Cardinales, nostros et

Apostolicae sedis in omnibus et singulis Reipublicae Chri-

stianae civitatibus, oppidis, terris et locis tam citra quam ultra

montes ubilibet etiam in Italia consistentibus ac in Romana

Curia super negotio fidei Commissarios et Inquisitores Gene-

rales et generalissimos auctoritate Apostolica tenore praesentium

constituimus et deputamus.

§ 3. Ac eis contra omnes et singulos a via Domini et fide

Catholica aberrantes, seu de eadem fide male sentientes, aut

alias quomodolibet de haeresi suspectos illorumque sequaces

fautores et defensores, ac eis auxilium consilium vel favorem

publice vel occulte, directe vel indirecte, praestantes, cuius-

cumque status gradus ordinis conditionis praeeminentiae fuerint,

etiam absque ordinariis locorum, etiam in causis in quibus ipsi

de iure intervenire habent, inquirendi et per viam inquisitionis

vel investigationis seu alias ex officio procedendi ac culpabiles

quoscumque seu suspectos praccedentibus indidis, carceribus

mancipandi ac contra eos usque ad finalem sententiam inclusive

procedendi, et culpabiles repertos poenis iuxta canonicas san-

ctiones debitis puniendi, ac ultimo supplicio damnatorum bona,

prout iuris fuerit, publicandi.

§ 4. Necnon ad effectum praemissorum, procuratorem fis-

calem et notarios publicos et alios officiales ad praemissa

necessarios et opportunos etiam clericos sive religiosos, cuius-

cumque Ordinis fuerint, deputandi et constituendi.

§ 5. Et si necesse fuerit aliquos clericos saeculares, aut cuius-

cumque Ordinis regulares, etiam in sacris et presbyteratus

ordinibus constitutos propter praemissa degradari, per quem-

cumque Catholicum Antistitem quem praedicti Cardinales

duxerint deputandum, convocatis et sibi ad hoc assistentibus

duobus abbatibus aut aliis personis in dignitate ecclesiastica

constitutis, ad actualem degradationem eorundem clericorum,

eorumque curiae saceulari traditionem seu dimissionem, alias,

prout etiam iuris fuerit, procedi faciendi.

§ 6. Ac contradictores quoslibet et rebelles sentendis, censuris

et poenis ecclesiasticis, ac privationis omnium et singulorum

beneficiorum et officiorum ecclesiasticorum per eos quomodo-

libet obtentorum, nee non inhabilitationis ad illa et alia in

posterum obtinenda, aliisque opportunis iuris remediis, appella-

tionis diffugio semoto, compescendi.

§ 7. Et auxilium brachii saecularis invocandi, omniaque et

singula alia quae praedicti Cardinales ad haereses et in fide

huiusmodi errores ad praesens in Republica Christiana ubi-

libet vigentes reprimendos et radicitus extirpandos necessaria

fore cognoverint, et ad officium inquisitionis haereticae pravi-

tatis de iure pertinent faciendi, gerendi, ordinandi, exercendi et

exsequendi.

§ 8. Necnon ad praemissa omnia et singula in quibusvis

civitatibus, terris et locis de quibus eisdem Cardinalibus vide-

bitur, et quotiens ipsi Cardinales opus esse cognoverint, alias

personas ecclesiasticas idoneas, litteratas et Deum timentes in

Theologia Magistros, seu in altero iurium Doctores, licentiatos,

Baccalaureos in aliqua Universitate studii generalis graduatos,

in trigesimo eorum aetatis anno ad minus constitutos, seu

ecclesiarum cathedralium canonicos, vel alias dignitate eccle-

siastica praeditos, cum simili aut limitata facultate substituendi,

et subdelegandi ac eos, in toto vel in parte, simul vel successive,


PAGINE

12

PESO

58.66 KB

AUTORE

Atreyu

PUBBLICATO

+1 anno fa


DESCRIZIONE DISPENSA

La dispensa si riferisce alle lezioni di Diritto Canonico, tenute dal Prof. Vincenzo Pacillo nell'anno accademico 2011.
Il documento riporta i seguenti testi di diritto canonico, alcuni direttamente tradotti, altri in latino con traduzione:
- Vangelo di Matteo, 22,21
- Editto di Milano
- A Diogneto 5-6
- Editto di Tessalonica
- Epistola VIII di Papa Gelasio I
- Concordato di Worms
- Bolle del 1184, 1542, 1551.


DETTAGLI
Corso di laurea: Corso di laurea magistrale in giurisprudenza
SSD:
A.A.: 2011-2012

I contenuti di questa pagina costituiscono rielaborazioni personali del Publisher Atreyu di informazioni apprese con la frequenza delle lezioni di Diritto Canonico e studio autonomo di eventuali libri di riferimento in preparazione dell'esame finale o della tesi. Non devono intendersi come materiale ufficiale dell'università Modena e Reggio Emilia - Unimore o del prof Pacillo Vincenzo.

Acquista con carta o conto PayPal

Scarica il file tutte le volte che vuoi

Paga con un conto PayPal per usufruire della garanzia Soddisfatto o rimborsato

Recensioni
Ti è piaciuto questo appunto? Valutalo!

Altri appunti di Diritto canonico

Riassunto esame Diritto Canonico, prof. Pacillo, libro consigliato Alle radici della laicità, Jasonni
Appunto
Riassunto esame Diritto Canonico, prof. Pacillo, libro consigliato Alle radici della laicità, Jasonni
Appunto
Diritto costituzionale - Stato e Forme di Stato
Appunto
Riassunto esame Diritto Romano, prof. Sanguinetti, libro consigliato Storia del diritto romano, Cerami, Corbino
Appunto