Che materia stai cercando?

Anteprima

ESTRATTO DOCUMENTO

Severino Boezio

Quomodo substantiae in eo quod sint bonae sint cum non sint substantialia bona

Ed. Moreschini, Monaco-Lipsia 2000

[…]

Ut igitur in mathematica fieri solet ceterisque etiam disciplinis, praeposui terminos regulasque

quibus cuncta quae sequuntur efficiam.

I. Communis animi conceptio est enuntiatio, quam quisque probat auditam. Harum duplex

modus est. Nam una ita communis est, ut omnium sit hominum, veluti si hanc

proponas: «Si duobus aequalibus aequalia auferas, quae relinquantur aequalia esse,»

nullus id intellegens neget. Alia vero est doctorum tantum, quae tamen ex talibus

communibus animi conceptionibus venit, ut est: «Quae incorporalia sunt, in loco non

esse,» et cetera; quae non vulgus sed docti comprobant.

II. Diversum est esse et id quod est; ipsum enim esse nondum est, at vero quod est,

accepta essendi forma est atque consistit.

III. Quod est participare aliquo potest, sed ipsum esse nullo modo aliquo participat. Fit

enim participatio cum aliquid iam est; est autem aliquid, cum esse susceperit.

IV. Id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est potest; ipsum vero esse nihil

aliud praeter se habet admixtum.

V. Diversum est tantum esse aliquid et esse aliquid in eo quod est; illic enim accidens hic

substantia significatur.

VI. Omne quod participat eo quod est esse ut sit; alio vero participat ut aliquid sit. Ac per

hoc id quod est participat eo quod est esse ut sit; est vero, ut participet alio quolibet.

VII. Omne simplex esse suum et id quod est unum habet.

VIII. Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est.

IX. Omnis diversitas discors, similitudo vero appetenda est; et quod appetit aliud, tale

ipsum esse naturaliter ostenditur quale est illud hoc ipsum quod appetit.

Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente vero rationis interprete suis unumquodque

aptabitur argumentis.

Quaestio vero huiusmodi est. Ea quae sunt bona sunt; tenet enim communis sententia

doctorum omne quod est ad bonum tendere, omne autem tendit ad simile. Quae igitur ad

bonum tendunt bona ipsa sunt. Sed quemadmodum bona sint, inquirendum est, utrumne

participatione an substantia?

Si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt; nam quod participatione album est, per

se in eo quod ipsum est album non est. Et de ceteris qualitatibus eodem modo. Si igitur

participatione sunt bona, ipsa per se nullo modo bona sunt: non igitur ad bonum tendunt. Sed

concessum est. Non igitur participatione sunt bona sed substantia.

Quorum vero substantia bona est, id quod sunt bona sunt; id quod sunt autem habent ex eo

quod est esse. Esse igitur ipsorum bonum est; omnium igitur rerum ipsum esse bonum est.

Sed si esse bonum est, ea quae sunt in eo quod sunt bona sunt idemque illis est esse quod


PAGINE

2

PESO

26.94 KB

AUTORE

Atreyu

PUBBLICATO

+1 anno fa


DETTAGLI
Corso di laurea: Corso di laurea in filosofia
SSD:
A.A.: 2011-2012

I contenuti di questa pagina costituiscono rielaborazioni personali del Publisher Atreyu di informazioni apprese con la frequenza delle lezioni di Storia della filosofia medievale e studio autonomo di eventuali libri di riferimento in preparazione dell'esame finale o della tesi. Non devono intendersi come materiale ufficiale dell'università La Sapienza - Uniroma1 o del prof Valente Luisa.

Acquista con carta o conto PayPal

Scarica il file tutte le volte che vuoi

Paga con un conto PayPal per usufruire della garanzia Soddisfatto o rimborsato

Recensioni
Ti è piaciuto questo appunto? Valutalo!

Altri appunti di Storia della filosofia medievale

Boezio
Dispensa
Agostino - La Città di Dio (VIII, 4-12)
Dispensa
Agostino - De Civitate Dei (VIII, 6,11)
Dispensa
Crisi delle certezze - Tesina
Appunto