Estratto del documento

Pag. 1/1 Sessione ordinaria 2011

Seconda prova scritta

Ministero dell’Istruzione dell’Università e della Ricerca

M490 - Esame di stato di liceo classico

Corso di ordinamento

Versione dal latino

Il vero bene è la virtù

Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet quod honestum est; nam si

ullum aliud existimat, primum male de providentia iudicat, quia multa incommoda

iustis viris accidunt, et quia quidquid nobis dedit breve est et exiguum si compares

mundi totius aevo. Ex hac deploratione nascitur ut ingrati divinorum interpretes simus:

querimur quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. Inde

est quod nec vivere nec mori volumus: vitae nos odium tenet, timor mortis. Natat

omne consilium nec implere nos ulla felicitas potest. Causa autem est quod non

pervenimus ad illud bonum immensum et insuperabile ubi necesse est resistat voluntas

nostra quia ultra summum non est locus. Quaeris quare virtus nullo egeat?

Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia; nihil non illi magnum est quod satis.

Ab hoc discede iudicio: non pietas constabit, non fides; multa enim utramque praestare

cupienti patienda sunt ex iis quae mala vocantur, multa inpendenda ex iis quibus

indulgemus tamquam bonis. Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit

magnanimitas, quae non potest eminere nisi omnia velut minuta contempsit quae pro

maximis vulgus optat; perit gratia et relatio gratiae si timemus laborem, si quicquam

pretiosius fide novimus, si non optima spectamus. Seneca

_______________________

Durata massima della prova: 4 ore.

È consentito soltanto l’uso del dizionario di latino.

Non è consentito lasciare l’Istituto prima che siano trascorse 3 ore dalla dettatura del tema.

Anteprima
Vedrai una selezione di 1 pagina su 1
Latino - Traccia Pag. 1
1 su 1
D/illustrazione/soddisfatti o rimborsati
Acquista con carta o PayPal
Scarica i documenti tutte le volte che vuoi