Brennus, gallorum dux, postquam Italiam invaserat atque Romam obsederat, cum copiis suis Adriaticum mare transiit atque in Graeciam pervenit.Ibi arma in Delphorum templum convertit, cupidus diripiendiApollinis templum, ubi magnae divitiae erant.Deus autem non solum templum suum, sed etiam omnia sacra aedificia urbemque ita servavit.Cum Brennus cum militibus suis Delphos adiit,Delphorum incolae arma ad urbis defensionem ceperuntRepente templi antistens in medios cives procubuit atque exclamavit:"Apollo nobiscum est, cives, et nos adiuvabit;nam eius sagittarium strepitum audivi".Dum antistes haec verba dicit, etiam Galli dei praesentiam senseruntropter terrae motum enim montis pars magno cum strepitu curruit et multos milites oppressit.Brennus caedis dolorem non tulit ac pugione vitam finivitAlter dux cum reliquis militibus e Graecia excessit atque in Galliam rediit.
Brenno, comandante dei galli, dopo che aveva invaso l'italia e aveva assediato
roma, con le sue truppe attraversò il mare adriatico e giunse in
grecia. Qui portò le armi nel tempio di delfi, desideroso di saccheggiare il tempio di Apollo, dove erano grandi ricchezze. Il dio tuttavia salvò così non solo il tempio ma anche tutte le cose sacre e gli edifici e la città. Quando Brenno con i suoi
soldati giunse a Delfi, gli abitanti di Delfi presero le armi per difendere la città. All'improvviso stando davanti al tempio si inginocchiò davanti ai
cittadini e esclamò: Apollo è con noi, cittadini, e ci aiuterà; infatti ho sentito lo strepito delle sue frecce. Mentre (antistes) disse queste parole, anche i Galli sentirono la presenza del dio e per un terremoto la parte del monte con grande strepito (currit) e oppresse molti soldati. Brenno non sopportò il
dolore della sconfitta e con il pugnale si uccise. L'altro comandante con i restati soldati uscì dalla grecia e ritornò in gallia.
Il testo è questo?
Agathocles, rex Siciliae, pacificatus cum Karthaginiensibus partem civitatium a se fiducia virium dissidentem armis subegit. 2 Dein quasi angustis insulae terminis clauderetur, cuius imperii partem primis incrementis ne speraverat quidem, in Italiam transcendit, exemplum Dionysii secutus, qui multas Italiae civitates subegerat. 3 Primi igitur hostes illi Bruttii fuere, quia et fortissimi tum et opulentissimi videbantur, simul et ad iniurias vicinorum prompti. 4 Nam multas civitates Graeci nominis Italia expulerant; 5 auctores quoque suos Lucanos bello vicerant et pacem cum his aequis legibus fecerant. 6 Tanta feritas animorum erat, ut nec origini suae parcerent. 7 Namque Lucani isdem legibus liberos suos quibus et Spartani instituere soliti erant. 8 Quippe ab initio pubertatis in silvis inter pastores habebantur sine ministerio servili, sine veste, quam induerent vel cui incubarent, ut a primis annis duritiae parsimoniaeque sine ullo usu urbis adsuescerent. 9 Cibus his praeda venatica, potus aut lactis aut fontium liquor erat. Sic ad labores bellicos indurabantur. 10 Horum igitur ex numero L primo ex agris finitimorum praedare soliti, confluente deinde multitudine sollicitati praeda cum plures facti essent, infestas regiones reddebant. 11 Itaque fatigatus querelis sociorum Dionysius, Siciliae tyrannus, sexcentos Afros ad conpescendos eos miserat; 12 quorum castellum proditum sibi per Bruttiam mulierem expugnaverunt ibique civitatem concurrentibus ad opinionem novae urbis pastoribus statuerunt Bruttiosque se ex nomine mulieris vocaverunt. 13 Primum illis cum Lucanis, originis suae auctoribus, bellum fuit, 14 qua victoria erecti cum pacem aequo iure fecissent, ceteros finitimos armis subegerunt tantasque opes brevi consecuti sunt, ut perniciosi etiam regibus haberentur. 15 Denique Alexander, rex Epiri, cum in auxilium Graecarum civitatium cum magno exercitu in Italiam venisset, cum omnibus copiis ab his deletus est. 16 Quare feritas eorum successu felicitatis incensa diu terribilis finitimis fuit. 17 Ad postremum inploratus Agathocles spe ampliandi regni a Sicilia in Italiam traiecit.