Da Nova Officina: Versione 108 Pagina 157
Un santuario dove si curano i cavalli
complementi partitivi, di luogo, mezzo, modo, tempo, compagnia - dativo di possesso - pronomi riflessivi, dimostrativi, determinativi, relativi, indefiniti - proposizioni causali, relative
Un tale porta il suo cavallo ammalato al santuario di Serapide per ottenere la grazia della guarigione. Lo guarisce non il dio, ma l'unguento di un sacerdote.
Aegyptius quidam, cui nomen Lenaeus erat, habebat egregium equum, qui suis victoriis in certaminibus gloriam et divitias ingentes ei paraverat. Hic equus tamen quo-dam die in gravem morbum incidit quia neutro oculo satis bene cernebat. Tunc dominus dolens contendit ad Serapidis templum et in saepto fani equum collocavit. Per triginta dies mansit in illo saepto et cotidie ad simulacrum dei veniebat, utramque manum tollebat et deum magna voce invocabat. Unusquisque eorum, qui in tempio erant, vocem eius audiebat et ipsum videbat, nec tamen quisquam ei auxilium praebuit. Tandem cuiusdam sacerdotis misericordiam suis precibus et fletu movìt, qui ei dedit quaedam unguenta, quae secum in ampulla gerebat. His unguentis Lenaeus utrumque oculum equi perunxit, qui aliquot post dies valetudinem et vires easdem
recuperavit, quibus antea in certaminibus victor fuerat.
Grazie mille!