• Latino
  • Versione entro domani pls! (223042)

    closed post best answer
Ric!
Ric! - Ominide - 38 Punti
Salva
Marcellus consul, ex samnio in Lucanos transgressus, ad Numistronem in conspectu Hannibalis, loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra. Ita tamen aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. Ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliares, elephanti quoque in proelium acti; diu pugna neutro inclinata stetit. Ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque primae acies essent, primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. Novum atque atrox proelium repente exarsit; sed nox incerta victoria diremit pugnantes. Postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium adversus prodiit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremavere suos. Nocte insequenti Hannibal silentio movit castra et in Apuliam profectus est. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, vestigiis institit sequi. Ad Venusiam adeptus eum est
ShattereDreams
ShattereDreams - VIP - 100067 Punti
Salva
Non scrivere richieste doppie!
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di agosto
Vincitori di agosto

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

nRT

nRT Moderatore 3325 Punti

VIP
Registrati via email