• Latino
  • Versione di latino! help (240355)

    closed post
yogurt56
yogurt56 - Ominide - 3 Punti
Salva

potete tradurmi questa versione? grazie in anticipo.


Illo tempore Cyrus, qui tunc Asiam Scythiam totumque Orientem armis pervagabatur, cunctis adversum quos ierat perdomitis, Assyrios et Babylonam petit, gentem urbemque tunc cunctis opulentiorem; sed impetum eius Gyndes fluvius, secundae post Euphraten magnitudinis, intercepit. Nam unum regiorum equorum candore formaque excellentem, transmeandi fiducia persuasum, qua per rapacem alveum offensi vado vertices attollebantur, abreptum praecipitatumque merserunt. Rex iratus ulcisci in amnem statuit, contestans eum, qui nunc praeclarum equum voravisset, feminis vix genua tinguentibus permeabilem reliquendum. Nec peragendo segnior totis copiis perpeti anno Gynden fluuium per magnas concisum deductumque fossas in quadringentos sexaginta alveos comminuit. Eo opere praedoctis fossoribus, etiam Euphraten longe validissimum et mediam Babyloniam interfluentem derivavit. Ac sic meabilibus vadis siccum etiam patentibus alvei partibus iter fecit, cepitque urbem, quam vel humano opere exstrui potuisse vel humana virtute destrui posse utrumque paene incredibile apud mortales erat. Et tamen magna illa Babylon, nunc paene etiam minima mora victa, capta subversa est.

Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa

Lascia un messaggio ai conduttori Vai alla pagina TV

In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di settembre
Vincitori di settembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

andrea1085

andrea1085 Blogger 2108 Punti

VIP
Registrati via email