• Latino
  • URGENTE! TRADUZIONE E COSTRUZIONE

    closed post
Benny002
Benny002 - Erectus - 63 Punti
Salva

URGENTE
Potete gentilmente tradurre e far la costruzione di queste due odi di Orazio? PASSIONE EROTICA E AMARA GELOSIA: Cum tu, Lydia, Telephi
cervicem roseam, cerea Telephi
laudas bracchia, vae meum
fervens difficili bile tumet iecur
Tum nec mens mihi nec color
certa sede manet, umor et in genas
furtim labitur, arguens
quam lentis penitus marcerer ignibus.
Uror, seu tibi candidos
turparunt umeros inmodicae mero
rixae, sive puer furens
impressit memorem dente labris notam.
Non, si me satis audias,
speres perpetuum dulcia barbare
laedentem oscula, quae Venus
quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter et amplius
quos irrupta tenet copula nec malis
divulsus querimoniis
suprema citius solvet amor die.

SUPERBIA PUNITA: Parcius iunctas quatiunt fenestras
iactibus crebris iuvenes protervi,
nec tibi somnos adimunt, amatque
ianua limen,
quae prius multum facilis movebat
cardines. Audis minus et minus iam:
‘Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?’.
Invicem moechos anus arrogantis
flebis in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub inter-
lunia vento,
cum tibi flagrans amor et libido,
quae solet matres furiare equorum,
saeviet circa iecur ulcerosum,
non sine questu,
laeta quod pubes hedera virenti
gaudeat pulla magis atque myrto,
aridas frondes hiemis sodali
dedicet Hebro.

GRAZIE!

Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
"Chi se ne frega della scuola": la presentazione del libro di Skuola.net

Lascia un messaggio ai conduttori Vai alla pagina TV

In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di agosto
Vincitori di agosto

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Registrati via email