VII.Haec et cetera plena severitatis, quae statuisti in ista provincia, non facile sine summa integritate sustinuerimus. Qua re sit summa in iure dicundo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed conservetur aequabilis. Sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequaliter et diligenter nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. Ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia, sed ea tota iurisdictione maxime sustineri. In qua scientiae, praesertim provincialis, ratio ipsa expedita est: constantia est adhibenda et gravitas, quae resistat non solum gratiae verum etiam suspicioni.
per favore AIUTATEMIIIIIIII!!!!!!