.Seby.
.Seby. - Erectus - 57 Punti
Salva

Interea Romae Catilina multa simul moliebatur, consulibus insidias tendebat, parabat incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidebat, ipse cum telo erat, item alios iubebat et hortabatur ut semper intenti paratique essent; dies noctesque festinabat, vigilabat, neque insomniis neque labore fatigabatur. Postremo, intempesta nocte, coniurationis principes convocat et multa de ignavia eorum queritur. Deinde docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capienda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, sed prius opprimendum esse Ciceronem. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus est et cum eo L. Vargunteius senator constituerunt ea nocte cum armatis hominibus sicut salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum confodere.

Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
Registrati via email