• Latino
  • "Somnium Aeneae" "Priamus": mi servirebbero cortesemente le traduzioni complete di questi due brani. Grazie in anticipo!!!

CuteSquirrel
CuteSquirrel - Erectus - 73 Punti
Cita Salva
Somnium Aeneae
Dum haec aguntur, Troiani sine cura dormiebant, in iis Aeneas, dux egregius, Anchisa et Venere dea natus. Ecce ei in somno apparuit maestissimus Hector, filius Priami mortuus - sed qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore qui ex tot proeliis victor redierat! Sordidam barbam crinesque cruentos gerebat et vulnera illa quae plurima circum muros Troiae acceperat. Ille graviter gemens Aeneam monuit 'ut deos Penates urbis Troiae caperet atque ex urbe incensa fugeret':

"Heu, fuge, nate dea, teque his" ait "eripe flammis!

Hostis habet muros. Ruit alto a culmine Troia."

Hic Aeneas clamoribus hominum et strepitu armorum e somno excitatus est. Celeriter in summum tectum ascendit, unde cum multas domos per totam urbem flagrantes videret, hostes dolo in urbem penetravisse intellexit. Arma amens cepit, ut in arcem curreret cum manu militum.

Ecce autem Panthus, Apollinis sacerdos, ex telis Graecorum elapsus, amens ad limen accurrit sacra manu tenens. Quem cum Aeneas interrogavisset 'quae fortuna esset patriae?' magno cum gemitu haec respondit:

"Venit summa dies et ineluctabile tempus

Dardaniae. Fuimus Tres, fuit Ilium et ingens

gloria Teucrorum! Ferus omnia Iuppiter Argos

transtulit. Incensa Danai dominantur in urbe."

Hoc audito Aeneas iuvenes audaces, quos pugnandi cupidos videt, paucis verbis hortatur ut se arment et strictis gladiis in media hostium arma morituri se praecipitent:

"Una salus victis: nullam sperare salutem!"

Talibus verbis ad pugnam incitati iuvenes acerrimi per tela, per hostes vadunt in mortem haud dubiam. Plurima corpora sternuntur per vias et per domos, ubique fit lucutus et pavor...

Priamus
Neque quisquam ne in templis quidem deorum tutus erat. Ecce virgo Cassandra crinibus passis a templo Minervae (ubi Aiax, Oilei filius, ei vim attulerat) trahebatur, frustra oculos ardentes ad caelum erigens - nam teneras manus vincula tenebant. Troiani hanc speciem ferre non poterant et cuncti in medium hostium agmen ruebant. Pugna acris ante templum orta est multique Troiani ab hostibus numero superioribus occisi sunt. Pauci cum duce Aenea elapsi protinus ad aedes Priami clamore vocati sunt. Hic vero acerrime pugnabatur: Graecis undique procurrentibus Troiani inclusi vi et armis resistebant, alii turres et culmina domorum destruebant atque lateres trabesque in hostes muros ascendentes coniciebant, alii strictis gladiis fores defendebant. Aeneas vero, cupidus civibus inclusis auxilium ferendi, per fores occultas in regiam penetrat atque defensoribus sese adiungit.

Domus interior gemitu ac tumultu miscetur, penitusque magna atria ululatu feminarum resonant, cum matres pavidae in aedibus errent infantes suos amplexae. Neque vero robur ianuae vim Graecorum diutius ferre potest: fractis cardinibus fores concidunt, Graeci feroces in atrium penetrant primosque trucidant, regia tota hostibus armatis completur.

Rex Priamus senex, ut primum fores fractas et hostes in mediis aedibus vidit, manibus infirmis arma capit et gladio cingitur atque moriturus in hostes progreditur. Hoc videns Hecuba, uxor eius, quae cum filiabus pavidis circum magnam aram sedebat, "O miserrime coniunx" inquit, "Quare inutili gladio cingeris? aut quo vadis ita armatus? Iam non telis egemus, sed auxilio deorum:

Huc tandem concede! Haec ara tuebitur omnes

- aut moriere simul!"

Sic locuta maritum senem ad sese recepit et in ara locavit.

Ecce autem Polites, unus filiorum Priami, ex caede vix elapsus per porticus longas et vacua atria ad aram fugit saucius. Illum Pyrrhus iratus persequitur iam iamque manu tenet et hasta percutit. Tandem Polites ante oculos parentum concidit ac multo cum sanguine vitam effundit.

Hic Priamus, quamquam ipse mortem iam propinquam videt, ira permotus exclamat: "At pro tali scelere di caelestes praemia debita reddant tibi, qui coram patre filium foede trucidavisti!" Sic fatus senex infirmus telum inutile coniecit, quod Pyrrhum laedere non potuit, sed nequiquam in clipeo haesit. Cui Pyrrhus "Nunc morere!" inquit, senemque trementem et in sanguine filii labentem ad ipsam aram traxit, ubi laeva comam eius prehendens dextra ensem sustulit atque in latere regis defixit!

Sic periit Priamus, quondam tot gentium atque terrarum rex superbus, cum Troiam patriam ab hostibus captam et incensam videret.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
Registrati via email