ciao a tutti ho un pò di lavoro per voi....mi servirebbero le traduzioni di due versioni:
la prima s'intitola "fiere parole di Annibale al re Prussia" ed è di Valerio Massimo....vi lascio anke il testo:
Hannibal, cum apud regem Prusiam exsularet, et eius amicus factus, auctor ei committendi proelii esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret:" at tu", inquit, "vitulinae carunculae quam imperatori veteri mavis credere?". Si verba numeres, ut mens opinioque patefieret, Hannibal breviter et abscise locutus est, si sensum aestimes, copiose et valenter. Poenus enim ante Prusiae pedes effudit Hispanias direptas populo Romano, et Galliarum et Liguriae vires in suam redactas potestatem, et novo transitu Alpium iuga patefacta, et Trasimenum lacum dira inustum memoria, et Cannas Punicae victoriae clarissimus monumentum, et Capuam possessam, et Italiam laceratam ante pedes Prusiae regis effudit. Aequo animo non tulit gloriam suam, longo experimento testatam, postponi uniusque hostiae iecinori.
la seconda s'intitola "Atene ed Eraclea" ed è di Giustino...ecco il testo:
Cum Athenienses, victis Persis, Graeciae et Asiae urbibus tributum descripsissent, omnibus cupide ad praesidium salutis suae conferentibus, soli Heracleenses ob amicitiam Persarum conlationem abnuerant. Missus itaque est ab Atheniensibus Lamachus cum exercitu ad extorquendum quod negabatur; qui quidem, dum relictis in litore navibus agros Heracleensium populatur, propter repentinam tempestatem classem cum maiore parte exercitus naufragio amisit. Itaque cum neque mari posset, amissis navibus, neque terra auderet cum parva manu inter tot ferocissimas gentes reverti, Heracleenses, honestiorem beneficii quam ultionis occasionem rati, instructos commeatibus auxiliisque dimittunt, bene agrorum suorum populationem impensam existimantes si, quos hostes habuerant, amicos reddidissent.
vi ringrazio infinitamente...baci...