• Latino
  • Potete tradurmi questa versione di latino? Perfavore urgente

    closed post best answer
v.stanga
v.stanga - Ominide - 9 Punti
Salva
Confecto proelio, tum vero cerneres quanta audacia quantaque animi vis in exercitu Catilinae fuisset. Nam, quem locum quisque ceperat pugnando, eum, amissa anima, corpore tegebat. Pauci autem, quos cohors praetoria disiecerat, conciderant paulo diversius, sed omnes adversis vulneribus. Catilina vero longe a suis militibus, inter hostium cadavera repertus est, paululum spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat: nam strenuissimi aut occiderant in proelio, aut graviter vulnerati discesserant. Multi autem, qui ex castris processerant visendi aut spoliandi gratia, volventes hostium cadavera, alii amicum alii hospitem aut cognatum reperiebant. Quidam etiam inimicos suos recognoverunt. Ita per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudium agitabantur.
ShattereDreams
ShattereDreams - VIP - 100235 Punti
Salva
Per quando?
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa

Lascia un messaggio ai conduttori Vai alla pagina TV

In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di settembre
Vincitori di settembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Selisa

Selisa Blogger 31 Punti

VIP
Registrati via email