Verres per triennum ita siciliam vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit. Nulla res cuiusquam fuit, quae non a beo, imperio istius, abiudicaretur. Socii fedelissimi in hostium numero existimati; cives Romani servilem in modum cruciati et necati; homines nocentissimi propter pecunias sudicio liberati; portus munitissimi, maximae tutissimaque urbes piratis praedonibusque patefactae; nutae militesque Siculorum, socii nostri atque amici fame necati; classes optimae atque opportunissimae, cum magna ignominia populi Romani, amissae et perditae. Idem iste praetor monumenta antiquissima spoliavit nudavitque. Neque hoc solum in status ornamentisquen publicis fecit; sed etiam delubra omnia, sanctissimis religionibus consacrata, depeculatus est. At enim haec ita commissa sunt ab sto, ut non cognita sint ab omnibus? Hominem arbitror esse neminem qui nomen istius audierit, quin (=qui non) facta quoque eius nefaria commemorare possit.
dalle Verrinae di Cicerone
qualcuno mi può dare una mano?