• Latino
  • L'aquila e la cornacchia- traduzione versione latino

    closed post
Martinatrix
Martinatrix - Ominide - 14 Punti
Salva

Fabella docet: contra vim nullus homo satis munitus est. Si vero vafer consiliator consilium suum praestat, vis et calliditas simul magnorum damnorum causa sunt. Aquila testudinem deprehendit, sed miserum animal corpus suum in firma testa abdit et illaesum manet. Deinceps venit cornix et avium reginae dicit: "Opimam sane praedam habes, sed eius magnum pondus te lassabit. Consilium opportunum tibi dabo, si partem praedae mihi promittis". Aquila condicionem accipit, et cornix comiti malum propositum suum aperit: "Super scopulum praecipita testudinem: is duram corticem illidet et cibum copiosum facile habebimus". Aquila callido consilio paret et cum cornice, vafra adiutrice , dapem dividit. Sic testudo, tuta naturae munere, robori et calliditati succumbit.

Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
Registrati via email