• Latino
  • Help compito in classe!

    closed post
vincenzobellini86
vincenzobellini86 - Ominide - 2 Punti
Salva

salve, avrei bisogno di una versione con la quarta declinazione e col futuro magari, una papabile versione da compito in classe..dovrei far esercitare una ragazza per non farle portare la materia...

Pinchbeck
Pinchbeck - Moderatore - 5118 Punti
Salva

Allora, mi sono concentrata sulla richiesta di versioni con la quarta declinazione, difatti tutte queste hanno almeno un termine di quarta, poi c'è chi ne ha più, chi meno.
Per il futuro invece molto poco (mi pare ce ne siano una o due con un verbo al futuro e basta), se vuoi posso consigliartene qualcuna a parte, ma non assicuro con la quarta declinazione (è già raro trovarle di per sè).

Caesar a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium erat, proelium commisit. Ita nostri acriter in hostes post pugnae signum impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt; itaque spatium non dabatur et nostri pila in hostes non coniciebatur. Deinde pilarelicta sunt, comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalangem fecerunt et impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri, qui in phalagem insiluerunt et scuta manibus revellebant et desuper cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. Id animadverterat P. Crassus adulescens qui equitatui praeerat et, quod expeditor erat quam ii, qui inter aciem erant, tertiam aciem nostris misit. Ita proelium restitutum est atque omnes hostes terga verterunt neque prius fugere destiterunt, quam ad flumen Rhenum perverunt.

https://www.skuola.net/forum/latino/versione-piccola-sulla-4-declinazioni-x-domanii-78312.html

Hospes, quod deico, paullum est, asta ac pellege.
Heic est sepulcrum hau pulchum pulcrai feminae.
Nomen parentes nominarunt Claudiam.
Suom mareitum corde dilexit souo.
Gnatos duos creavit. Horunc alterum
in terra linquit, alium sub terra locat.
Sermone lepido, tum autem incessu commodo.
Domum servavit. Lanam fecit. Dixi. Abei.

Iovem, cum Thetis peleo nupsit, ad epulum tradunt omnes deos convocasse praeter eriden, id est Discordiam; ea, postquam supervenerat nec admissa erat ad epulum, ab ianua mittit in medium malum, et dicit: <<Formosissima attollet>>. Iuno, Venus et Minerva formam sibi vindicare incipiunt et inter eas magna discordia evenit;iuppiter imperat Mercurio: << Deduces eas in Ida monte ad Alexandrum Paridem eumque iubebis iudicare>>
Cui iuno promisit: "secundum me iudica et in omnibus terris regnabis, divitem praeter ceteros te praestabo". MInerva autem sic dixit: "sic inde victrixdiscedam, fortissimus inter mortales et omni artificio scius eris".
Venus autem Helenam Tyndarei filiam frmosissimam omnium mulierum in coinugium promisit. Paris donum posterius prioribus anteposuit Veneremque pulcherrimam iudicavit; ob id iuno et Minerva troianis fuerunt infestae.
Alexander Veneris impulsu Helenam a Lacedaemone ab hospite Menelao Troiam abduxit eamque in coniugo habuit cum ancillis Aethra et Thisadie, quas Castor et Pollux captivas ei assignaverant, aliquando reginas.

Numa Pompilius,Pomponii filius, postquam Curibus,oppido Sabinorum, accitus erat, Roman venit et sacra plurima instituit. Aedem Vestae fecit, virgines Vestales legit, flamines, Dialem Martialem Quirinalem, Salios, Martia sacerdotes, quorum primus praesul vocatur, instituit, pontificem maximum creavit, portas Iano gemino aedificavit. Leges quoque plures et utiles tulit, omnia gerebat iussu Egeriae nymphae, uxoris suae. Ob hanc tantum iustitiam bellum ei nullus hostis indixit. Postquam morbo solutus est, in Ianiculo sepultus est, ubi post annos arcula cum libris a Terentio exarata est;qui libri, quia leves sacrorum causas continebant, ex auctoritate patrum cremati sunt. Tullus Hostilius, quia bonam operam adversum Sabinos navaverat,rex creatus est et bellum Albanis indixit,quod trigeminorum certatione finivit. Albam propter perfidiam ducis Mettii Fufetii diruit, Albanos Romam transduxit.Curiam Hostiliam constituit. Montem Coelium urbi addidit. Et dum Numam Pompilium sacrificiis assimulat,fulmine ictus est et cum regia conflagravit.

M.manlius, unde Gallos depulerat, inde praecipitatus est, quia libertatem nefarie oppresserat. cuius iustae ultionis nimirum talis praefatio fuit: "Manlius eras mihi, cum praecipites agebas Senonas: postquam insolenter te gessisti, unus es ex Senonibus". Propter Manlii exemplum postea lege patricii numquam in arce aut Capitolio habitaverunt, quia domum eo habuerat, ubi nunc aedem Monetae videmus. Par indignatio rei publicae adversus s. Cassium erupit, cui maxime suspicio dominationis nocuerat neque magnifici consulatus ac speciosissimi triumphi utiles fuerant: senatus enim populusque Romanus capitali eum supplicio adfecit et ei domum superiecit: in solo autem aedem Telluris fecit. Itaque quod prius domicilium inpotentis viri fuerat nunc religiosae severitatis monumentum est.

chiaramarta.c
chiaramarta.c - Erectus - 112 Punti
Salva

ORDINAMENTO DELL'ESERCITO ROMANO

Romanorum exercitus optime ordinatus erat et ad exercitum omnes tribus civitatis homines validos mittebant.
Exercituum duces consules erat. Priscis temporibus Romulus et post Romuli obitum alii reges exercitum ordinaverant. Peditatus et equitatus in exercitus ordinibus pugnabant; fabri castra muniebant, munitiones et pontes aedificabant. In peditatu tres ordines militum erant: principum, hastatorum, triarorum: omnes hastis et telorum missu hostium impetus sustinebant.
Etiam funditores in peditatu erant, levis armaturae milites, et fundis lapides in hostes iactabant.
In equitatu autem nobiles et patricii stipendium merebant, equites ex equis certabant hastis et ensibus in exercitus cornubus: nam duo erant in exercitu cornua: dextrum et sinistrum. Apud cornua etiam sociorum auxilia dimicabant. In Romanorum exercitu ducis iussui omnes oboedire debebant.


L'esercito dei romani era disposto nel modo migliore e tutte le tribù della città inviavano degli uomini validi all'esercito.
I condottieri degli eserciti erano i consoli. Nei tempi antichi Romolo e dopo la morte di Romolo altri re organizzarono l'esercito. La fanteria e la cavalleria combattevano in ranghi dell’esercito. Ingegneri fortificavano gli accampamenti, costruivano ponti e ripari. Nella fanteria c'erano 3 ordini di soldati: (l'oridine) dei principi, degli astati, dei triari: tutti con giavellotti e tiri di frecce fermavano gli assalti dei nemici.
Nella fanteria inoltre c'erano i frombolieri, soldati con armatura leggera che con le fionde scagliavano pietre contro i nemici.
Nella cavalleria invece i nobili e i patrizi prestavano servizio militare, i cavalieri combattevano dai cavalli con aste e spade sui fianchi dell'esercito: infatti nell'esercito vi erano due ali: destra e sinistra. Nei pressi delle ali combattevano anche le milizie ausiliarie degli alleati. Nell'esercito dei Romani tutti dovevano obbedire all'ordine del comandante.

Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di agosto
Vincitori di agosto

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

camillamm

camillamm Blogger 33 Punti

VIP
Registrati via email