ciao..mi potete aiutare con queste versioni?
bye
la morte di codro:
traditum memoriae est postremum Athenarum regem codrum, melanthi filium, fuisse, qui mortem pro patria oppetivit et gloriam aeternam sibi comparavit. nam athenienses, qui bellum gerebant adversus dores, delphos legatos miserant, de belli eventu apollinem consulturos. responsum est victores futuros eos, quorum rex ab hostibus occisus esset. quare codrus vestem regiam posuit se in medios hostes immisit, rixam consulto excitavit et interfectus est. tunc dores regem agnoverunt, se iam victos esse senserunt et sine proelio disceserunt. ita athenienses, codri virtute, qui pro salute patriae se devoverat, bello liberati sunt.
le leggi di licurgo:
regibus potestatem bellorum magistratibus iudicia senatui custodiam legum lycurgus permisit. populus autem senatores vel magistratus creabat. fundos omnium aequaliter inter omnes divisit: ita aequata patrimonia omnes pariter divites fecerunt. omnes publice convivia habere iussit: ita puntabat divitias vel luxuriam in occulto non esse. iuvenibus unam vestem toto anno induere permisit nam putabat eos et ad calores et ad frigora firmiores futuros esse. pueros puberes non in forum sed in agrum deduci praecepit ut agerent primos annos non in luxuria sed in opere et laboribus.
apollo è giudicato il più sapiente di tutti:
a piscatoribus in regione milesia quidam iactum emerat. iactu aurea mensa magni ponderis extracta est et statim controversia fuit. piscatores enim adfirmabant se piscium capturam vendidisse; emptor se fortunam iactus emisse. placuit propter magnitudinem rem diiudicari ab universo populo qui statuit apollinem delphicum consulere. deus respondit mensam dederunt; ille eam cessit bianti, bias pittaco, is protinus alii, deincepsque per omnem septem sapientium numerum postremo ad solonem pervenit qui et titulum sapientiae et praemium apollini tribuit.
i serpenti:
serpens nomen est animalium quae serpunt id est corpus movent et irahunt se sinuantes. alii serpentes in silvis habitant ut crotalus qui halitu suo aves aliasque bestiolas enecat tumque devorat: alii in aquis habitant ut hydra. Nonnullis ut viperis exitiale virus est quo cum mordent alia animalia necant. Alii serpunt tantum alii etiam salire possunt atque saltu in praedam irruunt. Cutem suam quotannis verno tempore exuunt angustam rimam perrepentes. Hieme in cavernas se abscondunt et torpescunt. Ova serpentium filis cohaerent:In asia et africa serpentes singularis magnitudinis reperiuntur qui etiam hominem devorare possunt.
il sano che desiderò ritornare pazzo:
athenis quidam vivebat, qui in subitam dementiam incidit, credebatque se regem esse. Multis cives, pueri praesertim, eum iocose salutabant, regem appellantes; et misellus salutatione superbus laetusque erat. Tandem familiares ad medicum eum adduxerunt, qui dementem ad sanitatem perduxit. Postquam sanus domum remeavit, omnes eum vitabant et ne verbum quidem faciebant; nemo enim desiderabat se esse amicum hominis qui demens fuerat; itaque ille assidue solus vivebat, miseramque vitam agebat. Post aliquod tempus medicus petiit curarum quas ei praebuerat. Et ille:<<duplicem tibi mercedem persolvam, si me ad priorem statum redegeris>>.
La congiura di catilina:
Anno sexagesimo sexto a. Ch. n. facta est Romae coniuratio. Praeerat L. Sergius Catilina, iuvenis nobilis generis, sed perditis moribus, qui constituerat consules aliosque magistratus interficere, urbem incendio delere, dominatum habere. Adlexerat blanditiis iuvenes imperitos et cupidos divitiarum et voluptatum, praeterea omnes qui rerum novarumcupiditate flagrabant, promittens se magna lucra magnosque quaestus eis paraturum esse. M. Tullius Cicero, qui tum consul erat, gravitatem periculi considerans, motum sine mora repressit. Coniurati, qui in urbe manserant, comprehensi et interfecti sunt. Sed Catilina iam Roma effugerat, exercitum sibi comparaverat et cum copiis C. Antoni, Ciceronis collegae, conflixit. Apud Pistorium profligatus est et mortem strenue pugnans oppetivit.