Ciao ragazzi mi serve una versioncella e purtroppo il testo nn ce l'ho perchè è su una fotocopia che ha la prof...
Autore boh!!!!
Gli Ateniesi salvano la Grecia
Cum Iones, qui Asiae maritimas oras incolebant, quingentesim anno ante Christum natum a Persis defecissent et auxilium contra eos a Graecis petivissent, Athenienses viginti naves auxilio miserunt, Eretrienses quinque. Sed Dareus, Persarum rex, Graecos compluribus proeliis vicit, Iones imperio suo rursus subegit et anno quadringentesimo nonagesimo, cum ingentem classem paravisset, ad Graeciam versus solvit ut Athenienses et Eretrienses puniret. Huic classi Datis atque Artafernes praeerant, qui ad Euboeam insulam cum appulissent, statim Eretriam oppugnare inceperunt. Per sex dies acerrime restiterunt Eretrienses oppidani, septimo tandem die Persae victores fuerunt et urbem occupaverunt et diripuerunt. Tunc Hippias, exsul Atheniensis, qui apud Darei exercitum hospes erat, Persis persuasit ut ad Atticae oram navigarent et Athenas oppugnarent. Cum autem Athenas iter facerent, in campo Marathonio Athenienses, quibus praeerat Militiades, eis obviam venerunt. Acerrima fuit pugna, sed tandem Athenienses victores discesserunt et barbaros ex Graecia pepulerunt.