• Latino
  • AIUTO - Traduzioni versioni latino

    closed post best answer
geminik75
geminik75 - Ominide - 24 Punti
Salva

AIUTO - Traduzioni versioni latino

Ciao a tutti, avrei bisogno d'aiuto per le seguenti 6 versioni di Latino.
Scusate se sono molte, ma il prof. ha dato 40 versioni da tradurre per compito estate e sto diventato pazzo. Spero mi aiutate. GRAZIE!!!

PRIMA VERSIONE
Ut historia docet, prima humani genĕris aetas non aurea, sed ferrea erat. Prisci homines enim non beatam serenamque vitam – ut antiquae fabulae tradunt – agebant, sed sine legibus, sine praeceptis, sine sedibus certis, morbis doloribusque atque mortis timore oppressi (= «sopraffatti»), vitam duram agrestemque ducebant. Per silvas camposque errabant et saepe vel ferarum vi vel frigŏre peribant. Quia omnia ignorabant ac pauperes incultique erant, famem vel carnibus crudis – nondum enim ignem cognoscebant – vel bacis silvestribus vel duris arbŏrum glandibus explebant; aquis fluviorum fontiumque sitim sedabant. Quia fulgōrum tonitruorumque terrore opprimebantur atque fera animalia metuebant, in taetris montium cavernis aut in angustis casis apud palustria loca receptacŭlum contra tempestates atque beluas inveniebant. Nec horridas comas hirtasque barbas curabant nec squalida corpŏra veste protegebant; eorum vultus (nom. = «i volti») truces et minaces animos feroces crudelesque ostendebant.

SECONDA VERSIONE
Memorabilis semper erit pugna apud Cannas propter magnam Hannibalis victoriam atque gravem Romanorum cladem. Hannĭbal, Carthaginiensium dux, postquam (= «dopo che») de Alpibus in Padanam planitiem (acc. = «pianura») descendit, Romanorum copias apud Ticīnum et Trebiam devīcit. Tum per Apenninos in Etruriam descendit et ad Trasumenum lacum rursus Romanos superavit. Postĕa cum omnibus copiis suis in Apuliam pervēnit et apud Cannas, non longe ab Aufĭdo flumine, castra posuit. Romā contra Hannibalem missi sunt consules L. Aemilius Paulus et M. Terentius Varro cum quattuor (= «quattro») legionibus. Diutĭnum et atrox proelium fuit: nam a mane ad vespĕrum acriter pugnatum est, sed Romanorum virtus cladem vitare non potuit. Hannĭbal enim magna cum peritia equitibus Carthaginiensibus Romanas legiones circumdĕdit: ita effugium militibus praeclusit et Carthaginienses ingentem Romanorum caedem edidērunt. In proelio perĭit consul L. Aemilius Paulus, M. Terentius Varro autem cum paucis superstitibus Romam redĭit.

TERZA VERSIONE
Olim plebs Romana, quod patrum arrogantiam non amplius (= «più») ferre potĕrat, urbem reliquit et in Montem Sacrum secessit, ubi complures dies mansit. Quia Romae post plebis secessionem omnia negotia constitĕrant omniaque deĕrant, tum patres plebeiorum iram placare statuērunt; itaque Menenium Agrippam, virum nobilem sed carum populo, ad eos miserunt. Agrippa, cum ad Montem Sacrum pervēnit, hunc (acc. = «questo») apolŏgum narravit: «Olim corpŏris artus, ob ventris desidĭam inertiamque irati, in eum coniuravērunt et sic statuērunt: “Nisi venter in otio esse desiĕrit, manus non amplius cibum ad os affĕrent, dentes cibum non mandent nec ullum alimentum ad ventrem perveniet”. Itaque nullus artus cibum ventri dedit sed mox sine cibo totum corpus ad extremam tabem pervēnit et iam in mortis periculo erat. Tum artus utile putavērunt cum ventre pacem facĕre et mox totum corpus revirescĕre potuit. Hoc (= «con questo») apolŏgo Menenius animis plebeiorum persuasit, qui Romam rediērunt et pactionem cum patriciis ad bonum commune iniērunt.

QUARTA VERSIONE
Bello in Perseum, Macedŏnum regem, a senatu indicto, ego Romam reliqui et prima luce classem a Brundisio solvi ut in Macedoniam exercitum traicĕrem; occidente sole cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. Inde quinto die Delphos contendi ut oraculum de exitu belli consulĕrem atque Apollĭni pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. Delphis post aliquot (= «alcuni») dies in castra pervēni et, imperio accepto, mutatis rebus quae impedimento victoriae erant, ad Pydnam perrēxi ut Perseum pugnam recusantem ad pugnandum (= «a combattere») cogĕrem. Itaque regem acie vici, Macedoniam in potestatem populi Romani redēgi et bellum, quod per quadriennium tres (= «tre») consules ante me gessērunt, ego quindecim (= «quindici») diebus perfēci. Praeterĕa civitates omnes Macedoniae, armis tradĭtis, ut in Romanorum fidem reciperentur oravērunt et sponte se dedidērunt; gaza regia Romam translata est atque Perseus rex cum liberis est captus.

QUINTA VERSIONE
Galli tam bellicosi erant ut, Brenni ductu, in Padi planitiem irrupĕrint et omnia ferro ignique vastavĕrint. Cum Brennus Romam capĕre vellet, per Etruriam transiit agros urbesque incendens et, cum duos (= «due») Romanorum exercitus profligavisset atque fugavisset, ad Urbem accēdit atque castra apud Tibĕrim posuit. Deinde Galli tanto impetu Romam petivērunt ut magnam urbis partem, praeter Capitolii arcem, occupavĕrint. Tum Romani cum liberis uxoribusque, urbe relicta, in montes urbi propinquos confugērunt. Patres tantum (avv.) Romae mansērunt et animo sic firmo fuerunt ut hostium adventum in Curia exspectavĕrint, ubi plerīque trucidati sunt. Nocte quadam evēnit ut, cum Galli iam moenia arcis ascendissent atque Capitolium occupaturi essent, ansĕres, Iunoni sacri, tanto clangore obstrepĕrent, ut e somno excitavĕrint Manlium, arcis custodem, qui statim commilitones ad arma vocavit. Universi in eius auxilium accurrērunt et tanta virtute pugnavērunt ut Galli fugati sint ac Capitolium servatum (sit). Deinde, cum Camillus quoque cum exercitu supervenisset, barbari profligati sunt.

SESTA VERSIONE
Themistŏcles non effugit civium suorum invidiam. Namque ob eundem timorem, quo damnatus erat Miltiădes, testularum suffragiis e civitate eiectus, Argos contendit. Hic cum propter multas eius virtutes magna cum dignitate vivĕret, Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege Perse, ut Graeciam opprimĕrent, fecisset. Hoc crimine, absens, proditionis damnatus est. Quod ut (= «appena») audivit, Themistocles, quoniam non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. Ibi cum principes civitatis Atheniensium vindictam timēre animadvertisset, ad Admētum Molossorum regem, cum quo ei hospitium erat, confugit. Huc cum venisset et in praesentia rex abesset, quo maiore religione protegeretur, filiam eius parvulam arripuit et cum ea se in sacrarium, quod summā colebatur caerimoniā, coniecit. Inde non prius exiit quam rex eum, data dextra, in fidem recipĕret, quam praestĭtit. Nam cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodĭdit monuitque ut sibi consulĕret. Pydnam eum dedūci iussit et quod satis esset praesidii dedit.

AlessandraAle1998
AlessandraAle1998 - Sapiens Sapiens - 1004 Punti
Salva

Prima versione
Come insegna la storia, la prima era del genere umano non era dell'oro, ma del ferro. Gli uomini antichi infatti non conducevano una vita felice e serena- Come tramandano le favole/i racconti- ma conducevano una vita dura e campestre( meno letterale da contadini)ma senza leggi, senza regole/precetti, senza un'abitazione stabile, sopraffatti dal dolore delle malattie e dal timore della morte.Vagavano per i campi e le foreste e spesso morivano o per le belve (meno letterale per la ferocia delle belve) o per la forza/potenza del gelo. poiché ignoravano tutto, erano poveri e trascurati(incolti) placavano/colmavano la fame o con carne cruda- non conoscevano infatti ancora il fuoco o con bacche selvatiche o con le dure ghiande degli alberi; calmavano la sete con le acque dei fiumi e delle fonti.Poichè erano oppressi(li opprimeva meno letterale) il trambusto/rumore delle folgori e dei tuoni e avevano paura delle bestie feroci nelle oscure caverne dei monti o in case anguste nei zone paludose (usate come riparo)trovavano rifugio contro le tempeste e gli animali. Non curavano né le chiome orribili né le barbe arruffate, Non proteggevano i corpi sporchi con vestiti; i loro volti minacciosi e crudeli ostentavano gli animi crudeli e feroci
Tieni la prima.=)
se per favore puoi postarle ad una ad una che mi viene scomodo fare sempre su e giù per leggerle e tradurle a poco a poco te le traduco



Aggiunto 1 ora 27 minuti più tardi:

Seconda Versione
Sarà sempre memorabile la battaglia presso Canne per la grande vittoria di Annibale e la pesante sconfitta dei Romani. Annibale condottiero dei Cartaginesi, dopo che discese dalle Alpi alla pianura Padana sbaragliò completamente le truppe dei romani presso il Ticino e il Trebbia. Dopo discese in Etruria attraverso l'Appennino e inoltre superò i Romani attraverso il lago Trasimeno.Dopo giunse con tutte le sue truppe in Apulia e presso Canne, non lontano dal fiume Aufido collocò l'accampamento. I consoli L. Emilio Paolo e Terenzio Varro furono mandati da Roma contro Annibale con quattro legioni. Fu una guerra duratura e atroce: infatti dalla mattina al vespro /alla sera venne combattuta( si combatte meno letterale) aspramente(duramente), ma la virtù dei romani non potè evitare la sconfitta.Annibale infatti con grande perizia circondò/cinse le truppe Romane con i cavalieri Cartaginesi(soldati a cavallo): così precluse ai soldati (qualsiasi) via di scampo e i cartaginesi compirono l'uccisione di un ingente numero di Romani(più letterale un ingente uccisione o massacro dei romani). In battaglia perii il console Emilio Paolo, Terenzio Varro tornò a Roma con altri pochi superstiti.

geminik75
geminik75 - Ominide - 24 Punti
Salva

Ok Grazie.
Per le altre ti apro altri 4 thread. ^_^

Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
Registrati via email