• Latino
  • Aiuto analisi logica latino versione

    closed post best answer
killyou18
killyou18 - Erectus - 51 Punti
Salva

Antiquitus magna aprorum et luporum copia agros et vicos Italiae longe ab oppidis infestabat. Nota est luporum saevitia, cum famelici sunt. Lupi plerumque in silvis vivebant inter arbusta et dumos, sed saepe ex latebris suis evadebant, proximos agros invadebant et ad vicos vel ad villas agricolarum accedebant, quia cibi inopia laborabant. Tunc ex stabulis et saeptis teneros agnos, capellas timidas vel etiam parvos vitulos raptabant, membra miserae praedae diripiebant, lacerabant et vorabant. Deinde ad lustra sua revertebant et reliqua frustula cruentae praedae ad catulos suos apportabant. Etiam milvorum et aquilarum pericula miseri agricolae timebant. Nam aquilae, cum de caelo repente devolabant, gallinas et pullos ex villarum areis raptabant et in altum ad nidos suos extollebant et pullis suis horridum cibum praebebant. In tantis periculis nullum aerumnosis villarum incolis subsidium erat. Vulpeculae, contra, ad suas insidias adhibent fallaciam et silentium: nam noctu in gallinaria tacite intrant et clam pullos eripiunt.

eleo
eleo - Moderatore - 20793 Punti
Salva

Aspetta che ti rispondano qui: https://www.skuola.net/forum/latino/aiuto-analisi-logica-versione-latino-229729.html :hi

Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di agosto
Vincitori di agosto

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Registrati via email