Romanorum legati,peragrata Hispania,in galliam transierunt ut gentes finitimas ad bellum contra Poenos concitarent.Gallis nova terribilisque res visa est quod romanorum legati,contra ius gentium,armati in concilium venissent.Cum legati,extollentes verbis gloria virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii,petissent ne Hannibali bellum in Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent,tantus cum fremitu risus ortus esse dicitur,ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur:nam stolida impudensque Romanorum postulatio visa est.Sedato tamen fremitu,traditum est ita legatis responsum esse: " Neque Romanorum meritum in nos neque Carthaginiensium iniuria contra nos esse aut fuisse videtur.Ideo pro certo habetote nos aut pro Romanis aut adversus Poenos arma numquam sumpturos esse. Haud ignoramus enim gentis nostrae homines agro finibusque italiae pelli a populo Romano,stipendiumque solvere coactos esse et multa indigna pati "
Ita,frustra peragratis Hispaniae et Galliae populis,legato infecta re,Romam redeutn
c'è qualcuno che la conosce?c'è qualcuno che mi può fare l'analisi della costruzioni principali della versione?ciao