• Latino
  • aiutami per favore è per domani ,mi serve l'analisi

    closed post
pasquale one piece
pasquale one piece - Ominide - 31 Punti
Salva

analisi della versione : qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem aduersarii fecissent, triarios suos excitauerunt; qui aliquamdiu pugna atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut hebetassent, pellerent [ui] tamen hostem, debellatum iam rati peruentumque ad extremam aciem, tum consul triariis 'consurgite nunc' inquit, 'integri aduersus fessos, memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum, memores consulis pro uestra uictoria morte occubantis'. ubi triarii consurrexerunt integri refulgentibus armis, noua ex improuiso exorta acies, receptis in interualla ordinum antepilanis, clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque ora fodientes primo robore uirorum caeso per alios manipulos uelut inermes prope intacti euasere tantaque caede perrupere cuneos ut uix quartam partem relinquerent hostium. Samnites quoque sub radicibus montis procul instructi praebuere terrorem Latinis. ceterum inter omnes ciues sociosque praecipua laus eius belli penes consules fuit, quorum alter omnes minas periculaque ab deis superis inferisque in se unum uertit, alter ea uirtute eoque consilio in proelio fuit ut facile conuenerit inter Romanos Latinosque, qui eius pugnae memoriam posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse uictoriam.

Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di agosto
Vincitori di agosto

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Pinchbeck

Pinchbeck Moderatore 5115 Punti

VIP
Registrati via email