• Latino
  • "Aborigines" "Equus Troianus": mi servirebbe cortesemente la traduzione completa di questi due brani. Grazie in anticipo!!!

CuteSquirrel
CuteSquirrel - Erectus - 72 Punti
Cita Salva
Aborigines
Italiae incolae primi Aborigines fuerunt, quorum rex Saturnus tanta iustitia fuisse dicitur ut nec serviret quisquam sub illo nec quidquam suum proprium haberet, sed omnia communia omnibus essent. Ob memoriam illius aetatis 'aureae', quae vocatur, mos Romanorum est ut mense Decembri diebus festis qui dicuntur Saturnalia servi in conviviis cum dominis discumbant.

Post hunc Picus, deinde Faunus in Latio regnavit. Eo tempore Euander, Mercurii et Carmentis filius, profugus ex Arcadia, regione Peloponnesi media, in Italiam venit cum parva manu Graecorum; cui Faunus, rex benignus, montem, quem ille postea Palatium appellavit, et arva colenda dedit.

Fauno mortuo, Latinus, filius eius, regnum accepit. Huius filius in prima iuventute periit; sola in regia erat filia, nomine Lavinia, iam matura viro. Illam multi viri e Latio totaque Italia petebant, ante omnes Turnus, rex Rutulorum.

Equus Troianus
Dum Latinus in Italia in pace diuturna regnat, Troia seu Ilium, clarissima Asiae urbs, post bellum decem annorum tandem a Graecis capta est. Graeci enim, cum urbem vi expugnare non possent, dolo usi sunt: equum ingentem e ligno fabricaverunt eumque militibus armatis compleverunt, quibus praefecti erant Ulixes et Pyrrhus, Achillis filius. Equo ligneo in litore relicto, ceteri Graeci celeriter in insulam propinquam, cui nomen est Tenedos, profecti sunt ibique latuerunt.

Troiani vero, cum Graecos Argos in patriam suam avectos esse arbitrarentur, tum demum post tot annos portas aperuerunt atque exire ausi sunt. Sine cura sub altis muris ambulabant atque castra Graecorum deserta inspiciebant; sed ubi primum equum ligneum in litore collocatum viderunt, stupentes constiterunt et molem equi mirabantur. Alii eum ut donum Minervae, deae Troianis benignae, sacratum intra muros duci et in arce locari iubebant, alii donum Graecorum suspectum in mare praecipitandum et flammis urendum esse censebant, alii interiorem equi partem inspicere volebant.

Ita dum populus incertus in contrarias sententias dividitur, Laocoon, neptuni sacerdos, ab summa arce decurrens cives suos monuit ne Danais confiderent:

... "O miseri, quae tanta insania, cives?

Creditis avectos hostes? aut ulla putatis

dona carere dolis Danaum? Sic notus Ulixes?

Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,

aut haec in nostros fabricata est machina muros...

Quidquid id est, timeo Danaos - et dona ferentes!"

Sic fatus omnibus viribus ingentem hastam in latus equi misit; sed illa tremens in firmo robore stetiti neque in partem interiorem ad milites occultos penetravit.

Paulo post animi Troianorum re horrenda turbati sunt: Dum Laocoon ad aram taurum immolat, subito duo angues ingentes ab insula Tenedo per mare tranquillum ad litus natant. Cum terram attigissent, capitibus erectis oculisque ardentibus Troianos perterritos procpiciunt. Inde recta via Laocoontem petunt; et primum parva duorum filiorum corpora complexi membra eorum tenera edunt, tum patrem ipsum, qui miseris filiis auxilio veniebat, corripiunt. Iam bis corpus eius medium amplectuntur, bis collo longa corpora sua circumdant. Ille simul manibus se explicare conatur, simul clamores horrendos ad caelum tollit. At angues in summam arcem ad simulacrum Minervae confugiunt ibique sub clipeo deae latent.

Tum vero cuncti Troiani novo pavore perturbantur, et 'Lacoontem poenas meritas Minervae dedisse' dicunt, 'quod hasta scelerata sacrum robus laeserit.' Conclamant omnes 'simulacrum equi in arcem Minervae ducendum esse.'

Ergo parte murorum destructa machina illa hostibus armatis plena magno labore in urbem trahitur funibus, dum pueri puellaeque carmina sacra canunt et funem manu contingere gaudent. In ipso limine portae consistit atque penitus ex ventre sonant arma, sed Troiani pergunt et monstrum infelix in arce sacra ponunt.

Etiam tunc Cassandra, filia Priami virgo cui res futuras praedicenti nemo umquam credebat, fatum Troiae civibus suis praedixit, nec vero Troes miseri, quibus ille dies supremus futurus erat, ei crediderunt, sed velut festo die templa deorum fronde exornaverunt.

Cum iam sol occidisset et nox obscura terram tegeret, Troiani fessi somno se dederunt. Tum equo patefacto milites Graeci per funem demissum ad terram lapsi sunt. Urbis custodibus occisis, portas patefecerunt et ceteros Graecos, qui interim Tenedo redierant, in urbem receperunt.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
Registrati via email