75 - 256 - Origini di Attico (Nepote) - Lingua Magistra

Versione originale in latino


T. Pomponius Atticus ab origine ultima stirpis Romanae generatus perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. Patre usus est diligente et ut tum erant tempora diti in primisque studioso litterarum. Hic prout ipse amabat litteras omnibus doctrinis quibus puerilis aetas impertiri debet filium erudivit. Erat autem in puero praeter docilitatem ingenii summa suavitas oris atque vocis ut non solum celeriter acciperet quae tradebantur sed etiam excellenter pronuntiaret. Qua ex re in pueritia nobilis inter aequales ferebatur clariusque exsplendescebat quam generosi condiscipuli animo aequo ferre possent. Itaque incitabat omnes studio suo. Quo in numero fuerunt L. Torquatus C. Marius filius M. Cicero; quos consuetudine sua sic devinxit ut nemo his perpetuo fuerit carior.

Traduzione all'italiano


Tito Pomponio Attico, proveniente da una assai antica stirpe romana, conservò l'onore cavalleresco ereditato dai suoi predecessori. Ebbe un padre prudente, permissivo e dotato, dunque per i tempi che erano prima interessato alla letteratura. Lui, poichè il medesimo adorava gli studi, fece educare il figlio in ogni materia in cui bisogna educare un ragazzo. Inoltre il fanciullo aveva, oltre alla semplicità di apprendere, una splendida capacità nella pronuncia, affinchè non solamente apprendeva semplicemente quello che gli veniva mostrato, però, anche lo narrava in modo sublime.