218 - 32 - Ifigenia, figlia di Agamennone - Latino Laboratorio

Versione originale in latino


Postquam Paris Helenam, Menelai uxorem, rapuerat, agamemnon cum Menelao fratre delectisque Asiae ducibus statuit ad Troiam urbem navigare, eam repetiturus. Agamemnon autem, dum Graecorum exercitus in Aulide manet, navem conscensurus, in venatu casu cervam Dianae sacram necavit: ergo dea, ira mota, saevam procellam suscitavit. Ita Graecam classem tempestas in Aulide retinebat. Agamemnon statim haruspices convocavit et Calchas vates, interrogatus, ei respondit: "Dianae iram placabis et classis felicem faustumque cursum habebit si tatum Iphigeniam, filiam tuam unam, deae immolaveris". Agamemnon primum turpe consilium recusavit, deinde, Ulixis impulsu, id approbavit. Ipse Ulixes missus est ad Iphigeniam virginem, pulchram Agamemnonis filiam, et eam ante aram duxit, quasi Achilli in coniugium daturus. Sed virgo, ubi ante aram patrem maestum vidit, sacerdotesque ferrum celantes omnesque cives lacrimas effundentes, gravi metu capta genibusque summissa humum procubuit. Iam sacerdotes, Agamemnonis iussu, eam immolaturi erant, cum Diana miserata est virginis: atram caliginem omnibus obiecit cervamque pro ea supposuit. Iphigenia per nubes in terram Tauricam rapta est ibique Dianae sacerdos facta est.

Traduzione all'italiano


Dopo aver sentito la risposta, Agamennone rifiutò dapprima il turpe consiglio, infine, per impulso di Ulisse, lo approvò. Lo stesso Ulisse è stato mandato presso la fanciulla Ifigenia, bella figlia di Agamennone, e la condusse davanti all’altare come per darla in sposa ad Achille. Ma la fanciulla, quando vide il padre mesto davanti all’altare, e i sacerdoti che nascondono il ferro e tutti i cittadini che spargono lacrime, presa da un grande timore si abbassò (cadde a terra in ginocchio). Già i sacerdoti erano in procinto di sacrificarla, per ordine di Agamennone, quando Diana ebbe compassione (pietà) della fanciulla. Oppose a tutti una funesta (fitta) nebbia e sostituì una cerva al suo posto. Ifigenia fu rapita per nubi verso la terra di Taurica e lì è stata fatta sacerdotessa di Diana.