• Latino
  • vi prego sto messo malissimo!!mi aiutate?????

    closed post
raffofaffo
raffofaffo - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
ex tanto vicio consurgunt crimina, lites,
ire, bella, focus, fama pudenda nimis,
cedes, rusticitas, obprobria, dedecus, ausus,
130 derisus, damnum, falsificata fides,
corporis ac anime pestis, corrupcio, fetor,
pauperies, levitas, denique multa mala.
pervagus hinc fit homo, lascivus, prodigus, amens,
totus ad hoc datus est, cetera peius agit.
135 quam fortes, iustos, sapientes femina stravit!
quod Samsone, David et Salomone patet.
Absit amor turpis, sed plus Sodomitica sordes,
fetorem Domino dans super omne scelus.
Hoc speciale scelus Dominus plus vindicat ipse,
140 crimen ob hoc urbes quinque ruere simul.

p. 50

in qua nocte fuit Cristus de Virgine natus,
quilibet interiit tunc sodomita simul.
vult Augustinus: scelus est cum matre cubare,
contra naturam plus sibi peccat agens.
145 ergo precipue caveas a crimine tanto,
dignus comburi ni fore forte velis.
et caveas nunquam socio sociabere tali.
actorem fedum ceu fugis, acta fuge.
sis igitur castus sermonibus, actibus intus.
150 in te conperiat digna sophia locum.
Cerne, voluptati ne sit gula dedita multe,
que non doctrine, ventris amica manet.
extollit carnem, terit es, cor supprimit illa,

p. 51

dat stimulum carni, multa tacenda gerit.
155 impinguat ventrem, dat somnum datque podagram,
multis morborum causa necisque fuit.
hec pellem fulgere facit, cor reddit opacum,
preparat et pinguem vermibus illa cibum.
precipitavit Adam paradisi sede virentis,
160 a patriis Esau depulit illa bonis.
discipuli formam renuit pecorisque resumit,
ventri vel stomacho qui sua corda dedit.
sint procul ebrietas et crapula, discere si vis!
ut discas, discas ponere frena gule!
165 discipuli quidam comedonum nomine digni
sunt, quibus est visa lectio crebra gule.
pastibus hiis certis non sufficit esse refectos,
aut in ir aut gremiis aut erit ore cibus.
hiis locus et tempus studii sunt dedita ventri,
170 hiis et brutorum regula sola placet.

p. 52

hii non discipulis, cum porcis esse merentur,
hii non esse scolis, immo merentur haris.
sobrietas igitur tibi sit potuque ciboque,
namque levi stomacho discere plura potes.
175 quantumcunque potes, ieiunia debita serves,
tempore cum tener es, disce timere Deum.
Non lato lecto, non molli veste potiri
cures, dum membris non nimis obsit hiems.
si tibi corporei sit cura superflua comptus,
180 signum lascivi, non sapientis id est.
Alea vitetur, ludi simul usus et omnis,
nam nocet id bursis et vaga corda facit.
a studiis reliquis alienat corda scolaris,

p. 53

virtutes, mores consiliumque fugat.
185 blasphemare Deum docet et turbare penates,
desperare facit dat misereque mori.
privat, sternit opes, viciat, scelus omne ministrat,
furta docet, predas luxuriamque simul.
sepe fit, ut gladius quam plures iudicis inde
190 exicio merito subdere colla petat.
ergo tibi caveas predicto prorsus abusu,
ne mala, peiora, pessima damna feras.
Te rursus moneo crebras vitare coreas,
cordis ut a studio non vagitetur amor.
195 usu cor vanum reddunt spectacula vana,
fundamen stabile fert studiosus amor.
hec sub luxurie vicio predicta tenentur,

p. 54

que nisi vitentur, litus arare petis.
Fac, ne sis cupidus, fugias quoque nomen avari,
200 in quo verus amor nescit habere locum.
non Deus eius amor nec homo, sed bursa repleta,
ac e converso vix amat ullus eum.
non alius Deus est nisi sola pecunia servo,
ardenter petit hanc, orat, honorat, amat.
205 corporis ac anime proprie neglexit amorem,
hec paradisus ei, gloria, vita, salus.
hanc cumulare studet, hanc est sua cura tenere,
pro nihilo reputat omnia preter eam.
nunquam thesauro tristis saciatur avarus,
210 potibus hydropicus, ariditate focus.
non habet hunc mundum nec sperat habere futurum,
res mala, spes peior, pessima pena sequens.
hic non mendicos nec amicos noscit egentes,
odit eos, crudus, non miseretur eis.

p. 55

215 cum debet, nimis est aliis expendere parcus,
cum quis eum pascit, munere largus erit.
hic propter bursam falsus, periurus, iniquus,
discors, detractor, non caret arte doli,
proditor, ingratus, villanus et absque rubore,
220 corporis ac animi vim mulieris habet.
non est egregius, sapiens nec dignus honore,
utilis haud mundo, non sibi nonque Deo.
hoc facit, ut capiat bona, si qua parare videtur,
non hominis nomen, demonis immo meret.
225 hoc vicio multos iam desperasse refertur,
qui proprie demum causa fuere necis.
prodidit hinc Cristum Iudas, se Crassus et ipsum.
ustus aque guttam dives habere nequit.

p. 56

ut per luxuriam mundum iam perdidit equor,
230 sic per avariciam destruet ignis eum.
hanc igitur fugias, ut dignus dogmate fias.
hanc fuge, quam bonitas, quam fugit omnis honor.
non cupias aliena, tibi sis salvus ubique,
contentus rebus fac pociare tuis.
235 non te paupertas hortetur furta, rapinas,
infamis pauper stercore stercus erit.
pauperiem tollit de stercore fama refulgens,
vita sed infamis prorsus ad ima ruit.
sis igitur largus, velut expedit et potes ipse,
240 sic bonus, egregius sicve facetus eris.
largus solvendo, cum debes, largus emendo
libros et quicquid tu tibi noscis opus,
largus honorando socios propriumque magistrum,
pauperibus largus, largus honore tuo.
245 qui solidum solvat, nummus bene traditur illi,
denarius nummos tempore mille valet.

p. 57

largus doctrinam, decus, es de iure meretur,
hunc Deus ac homines, est quia liber, amant.
qui miseret miseris, Dominus miserebitur illi,
250 dat, dabitur celum, mundus hic eius erit.
dum vixit dives, dare noluit, indiget at nunc,
nec guttam reperit, qui sibi mittat aque.
econtra miserans, quoniam dabat ipse, Thobias
gaudia nunc factus celica dives habet.
255 quid des, cui, largus, qui, quantum, cur, ubi, quando,
discrete videas, ut sapienter agas,
nam nisi discrete, non largus, prodigus immo.
est leve largiri, sed racione grave.

p. 58

Hec rursus documenta tibi mea bursa ministrat,
260 fac pariant fructum lecta legenda bonum.
avertas oculos, ne sint ad inania prompti.
cor vanum capitis lumina vana notant.
stultis non cures intendere vocibus aures,
deliciis numquam sit data lingua nimis.
265 non manus ad tactus inhonestos prompta feratur,
olfandi ponas naribus ipse modum.
omnes ad celum studeas intendere sensus,
ut digne celi sic repleare bonis.
Cum sociis sapiens non conversabere vanis,
270 usu vilescit res bona iuncta malis.
infames socios opus est vitare bonorum,
nam quales socios, talis haberis, habes.
si fidos reperis, sapientes, moribus aptos,
hos pro thesauro te penes ipse tene.

p. 59

275 et decus et lucrum bona conversacio prestat,
usu plus claret res bona iuncta bonis.
pauperibus large sociis elemosina detur,
ceu potes, ac aliis hic quoque pone modum.
lapsis, turbatis, pravis, dubitantibus, egris
280 trade manum, mel, fel, consule, profer opem.
iratis, rudibus, provectos, moribus aptos,
cede locum, prosis, consule, sepe proba.
cunctis deservi sociis – est quando necesse –
illis precipue, quos bona fama probat.
285 fac sic, ut merito socius te diligat omnis.
Fertur, qui servit non racione, perit.
sis inter socios operosus ponere pacem,
si quis stultizat, non tibi risus erit.
accidiam fugito, tristis, piger esse caveto,
290 sis hilaris, vigilans, promptus ad omne bonum.

p. 60

Surgens ac intrans lectum crucis exprime signum,
ut stertas, vigiles tucius ipse tibi.
hec subscripta duo Domini reverenter honore
omni, cum surgis, carmina mane feras:
295 "Te rogo, Criste pie, precibus meritisque Marie,
per loca salva vie, me rege quaque die".
ast omni sero, cum vis dare membra quieti,
tucius ut stertas, quattuor ista canas:
"Criste, Deus vere, sancte Genitricis amore
300 corporis ac anime sit tibi cura mee.
hostis ab insidiis cunctis hac nocte tuere.
peccavi, fateor, tu miserere mei".
Cum bibis aut comedis, signo crucis omnia signes,
nomen Cristicole fac mereare tibi.
cinci
cinci - Mito - 35782 Punti
Rispondi Cita Salva
DIREI CHE E' TROPPO, NON TROVI?!?
cinci
cinci - Mito - 35782 Punti
Rispondi Cita Salva
No comment... Ti saremmo grati se dessi segni di vita...
IPPLALA
IPPLALA - Mito - 101142 Punti
Rispondi Cita Salva
chiudo.

Non possiamo fare i compiti a voi
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di novembre
Vincitori di novembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Registrati via email