• Latino
  • Versioni di latino:il destino di Achille e il pianto di Achille

    closed post
Nchk
Nchk - Habilis - 233 Punti
Rispondi Cita Salva
Vi sarei grato se riusciste a tradurmi queste due versioni.

Il destino di Achille

Clarissimi et fortissimi duces a tota Graecia sub Troiae moenibus convenèrant. Graecorum sapientissimus senex rex Nestor erat, potentissimus Agamemnon, regum rex, callidissimus Ulixes, fortissimus autem Achilles, Mirmidònum rex. Thetidis filius enim ceteros heróas virtute et audacia superabat. I uvenis dux plurimas urbes fortissimorum sociorum Teucrorum occupavit atque delevit, innumeras copias strenuissimorum hostium fugavit, acerrimos adversarios compluribus singularibus certaminibus prostravit. Atqui Achilles tristissimis angoribus laborabat et infelicissimus oh triste fatum vivebat. Nam adulescens gloriae avidissimus erat; ideo vitam longam et securam sed gloriae expertem recusavérat, et brevem sed cum maxima gloria coniunctam delegérat.

Il pianto di Achille

Pro plurimis gravissimisque proeliis et laboribus Achilles ancillam venustissimam obtinuérat, Briseidem nomine. Adulescens puellam vehementi impetu diligebat sed Agamemnon, rex potentior quam prudentior, Briseidem Achilli surripuit pro Chryseide, Chrysae patri reddita. Heros igitur, dolore et ira valde permotus, cum militibus suis pugnà abstinuit. Sed tali modo belli exitus mutavit: nam sine Achillis auxilio Graeci in acie inferiores evadebant. Tum Patroclus, amicorum carissimus, Achillis consensu heròis arma induit et Mirmidónes ad pugnam duxit; Hector autem, Troiugénum fortissimus, aliquanto fortior Patroclo erat adversariumque acerrimo certamine prostravit. Tum Achilles, acerbissimo dolore adflictus, erravit diu iuxta pelàgi ripas altissimos eiulatus edens atque divinam matrem invòcans. Thetis e caeruleis undis emersit et suavissimis verbis filii dolorem lenivit, promittens satisfactionem de Agamemnonis iniuria atque poenas pro Patrocli caede.

Grazie.
Nchk.
italocca
italocca - Genius - 16560 Punti
Rispondi Cita Salva
niente mi dispiace Nchk:(
Nchk
Nchk - Habilis - 233 Punti
Rispondi Cita Salva
Nessun altro mi aiuta?:O_o
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di novembre
Vincitori di novembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Registrati via email