• Latino
  • Versione urgente!!! (10396)

    closed post
Marty992
Marty992 - Sapiens - 436 Punti
Rispondi Cita Salva
Leggi e provvedimenti di Licurgo

Administrationem rei publicae per ordines divisit: regibus potestatem bellorum, magistratibus iudicia et annuos successores, senatui custodiam legum, populo lectionem senatus vel creationem magistratuum, quos optimos iudicabat, permisit. Fundos omnium aequaliter inter omnes divisit, ut aequa patrimonia nullum civem potentiorem altero redderent. Convivium omnes cives publice agitabant, ne civium divitiae vel luxuria in occulto essent. Iuvenes non amplius unam vestem adhibebant toto anno, nec ullus iuvenis cultius quam alter deambulabat neque convivium agitabat opulentius, ne imitatio in luxuriam verteretur. Pueri puberes non in forum, sed in agrum deducebantur, ut primos annos non in luxuria, sed in opere et in laboribus agerent. Virgines sine dote nubere statuit, ut uxores eligerentur, non pecuniae, severiusque matrimonia sua viri coercerent, cum nullis frenis dotis tenerentur. Maximus honor non divitum et potentium, sed pro gradu aetatis senum erat, nec sane usquam terrarum locum honoratiorem senectus habet.

da Giustino
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
http://www.skuola.net/versioni-latino/autori-minori/giustino-epitomi-3x.html
Marty992
Marty992 - Sapiens - 436 Punti
Rispondi Cita Salva
grazie 1000! :satisfied
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
prego
chiudo
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di novembre
Vincitori di novembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

ifabio

ifabio Admin 1334 Punti

VIP
Registrati via email