• Latino
  • versione Livio, Ab Urbe Condita, XLIV, 1

    closed post
salvuslupin
salvuslupin - Erectus - 80 Punti
Rispondi Cita Salva
mi servirebbe la versione in oggetto che comincia con:
Principio veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus...
PuLcInA^^
PuLcInA^^ - Mito - 14351 Punti
Rispondi Cita Salva
Fino a dove ti serve?
salvuslupin
salvuslupin - Erectus - 80 Punti
Rispondi Cita Salva
Fino a: ...copiis fractas esse?
PuLcInA^^
PuLcInA^^ - Mito - 14351 Punti
Rispondi Cita Salva
ok do un'okkiata... mi spiace non ho trovato niente... sero che qualcuno sia più capace di me
principexalexandra
principexalexandra - Genius - 4342 Punti
Rispondi Cita Salva
non ho trovato niente..solo il testo in latino..
lo posto se qualcuno di buona volontà lo vuole tradurre..
[1] Principio ueris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus * * * , quod in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium peruenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis prouincia euenerat, Brundisium uenit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum inuectus et Creusae relictis nauibus terra et ipse per mediam Boeotiam--diei unius expedito iter est--Chalcidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad ~iunctam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis. audito successoris aduentu cum arma uiros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obuiam uenienti consuli processit. et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis--proconsul enim ad exercitum <mansit>-<summa concordia fuit>. paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum ueneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea omnia quam diis quoque inuisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: fauere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii uenerit. uires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum uiribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparauit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di agosto
Vincitori di agosto

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Selisa

Selisa Blogger 31 Punti

VIP
Registrati via email