• Latino
  • VERSIONE DI CICERONE (13710)

SimoneSSS
SimoneSSS - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
Salve a tutti sono un nuovo iscritto....mi servirebbe xfavore questa versione....


autore:Cicerone
titolo:Cicerone giustifica la propria difesa di Rabirio

inizio:"etsi, Quirites non est meae consuetudinis initio orationis rationem"
fine:"hominis commune mihi vobiscum esse debebit"

grazie mille in anticipo a ki la trova!!!xfavooooooooooore traducetela!!!!

mi servirebbe entro le 4 se è possibile....grazie ancora
Ila
Ila - Genius - 14442 Punti
Rispondi Cita Salva
è questa esatto?

[1] Etsi, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi rationem
reddere qua de causa quemque defendam, propterea quod cum
omnibus civibus in eorum periculis semper satis iustam mihi causam
necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione capitis, famae
fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici
mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc defendendum
esse visa est, eadem vobis ad absolvendum debet videri. [2] Nam me
cum amicitiae vetustas, cum dignitas hominis, cum ratio humanitatis,
cum meae vitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est
adhortata, tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae,
consulare officium, consulatus denique ipse mihi una <a> vobis cum
salute rei publicae commendatus coegit. Non enim C. Rabirium culpa
delicti, non invidia vitae, Quirites, non denique veteres iustae
gravesque inimicitiae civium in discrimen capitis vocaverunt, sed ut
illud summum auxilium maiestatis atque imperi quod nobis a
maioribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac
auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum
contra pestem ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his rebus
evertendis unius hominis senectus, infirmitas solitudoque temptata est.
[3] Quam ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae
labefactari convellique videat, ferre opem patriae, succurrere saluti
fortunisque communibus, implorare civium fidem, suam salutem
posteriorem salute communi ducere, est etiam bonorum et fortium
civium, quales vos omnibus rei publicae temporibus exstitistis,
intercludere omnis seditionum vias, munire praesidia rei publicae,
summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium
putare; ea qui secutus sit, laude potius et honore quam poena et
supplicio dignum iudicare. [4] Quam ob rem labor in hoc defendendo
praecipue meus est, studium vero conservandi hominis commune mihi
vobiscum esse debebit.
SimoneSSS
SimoneSSS - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
si alcune parti di questa sn presenti nella mia...cmq va bene lo stesso puoi mandarmi la traduzione xfavore???
Ila
Ila - Genius - 14442 Punti
Rispondi Cita Salva
allora fai così,copia il testo e leva le parti che nn ci sono,così è tutto un po' più semplice
SimoneSSS
SimoneSSS - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
Etsi, Quirites, non est meae consuetudinis initio rationem
reddere qua de causa quemque defendam,tamen in hac defensione capitis, famae
fortunarumque omnium C. Rabiri mihi videtur proponenda ratio esse offici
mei, nam causa quae iustissima esse mihi ad hunc defendendum
visa est, eadem vobis ad absolvendum debet videri. [2] Nam me
non solum amicitiae vetustas, dignitas hominis, ratio humanitatis,ad C. Rabirium defendendum est
adhortata,sed etiam coegit salus rei publicae,
consulare officium, consulatus denique ipse mihi a vobis una cum
salute rei publicae commendatus.Quam ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae
labefactari convellique videat, ferre opem patriae, est etiam bonorum et fortium
civium, quales vos omnibus rei publicae temporibus exstitistis,
intercludere omnis seditionum vias,
summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium
putare.Itaque labor in hoc defendendo
praecipue meus est, studium vero conservandi hominis commune mihi
vobiscum esse debebit

questo è il testo della mia versione...
Ila
Ila - Genius - 14442 Punti
Rispondi Cita Salva
ok,ci provo,ma nn ti assicuro niente,anche perchè tra un po' devo uscire
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di novembre
Vincitori di novembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Registrati via email