• Latino
  • versione celsio "de medicina"

    closed post
hei stella
hei stella - Erectus - 60 Punti
Rispondi Cita Salva
avete per caso questa versione??aiutooo


Ergo etiam post eos, de quibus rettuli, nulli clari viri medicinam
exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit; quae
ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque
medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum
naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit: scilicet iis hanc
maxime requirentibus, qui corporum suorum robora <inquieta> cogitatione
nocturnaque vigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus
peritos eius fuisse accipimus, clarissimos vero ex iis Pythagoran et
Enpedoclen et Democritum. Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus
Hippocrates Cous, primus ex omnibus memoria dignus, a studio sapientiae
disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis. Post quem
Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et
Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias
processerint.


tank you
hei stella
hei stella - Erectus - 60 Punti
Rispondi Cita Salva
:(mi servirebbe per domani
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di novembre
Vincitori di novembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Registrati via email