• Latino
  • verisoni per domani Cicerone e Gellio

    closed post
aver
aver - Erectus - 90 Punti
Rispondi Cita Salva
Ho un disperato bisogni di aiuto mi servirebbero per domani...

Maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas, sed praecipue, ut et in petendo et in gerendo consulatu meum tibi debitum studium perspicere posses. Ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen navare operam volebam; in consulatu vero cupio equidem te minus habere negotii, sed moleste fero me consulem tuum studium adolescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis sim, perspicere non posse. Sed ita fato nescio quo contigisse arbitror, ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad te remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem: ornasti consulatum, ornasti reditum meum; incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum. Itaque, cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur, ut a te pluribus verbis contendam ac petam, ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem.

Cicerone



questa è la seconda delle mie due maledette versioni

Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit. 1 Multis et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur. In ea oratione ita scriptum fuit: "Si sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis uno modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est." Videbatur quibusdam Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire.

Gellio


grazie mille comunque
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
seconda vers
aver
aver - Erectus - 90 Punti
Rispondi Cita Salva
ottimo!!!

se riuscite a trovare anche la prima sarebbe perfetto!
ma già così va benissimo!!
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
Mi dispiace ma la vers. di cicerone nn la trovo...
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di agosto
Vincitori di agosto

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

ellis.ant.1

ellis.ant.1 Geek 121 Punti

VIP
Registrati via email