• Latino
  • Traduzione versione di latino (227620)

    closed post
Mantuanus
Mantuanus - Ominide - 3 Punti
Salva

Salve, avrei bisogno della traduzione di questa versione per favore:

CONVIVIUM

Iulius, dominus convivii, cum Aemilia in lecto medio accumbit; in aliis duobus lectis bini convivae accumbunt: Cornelius et Fabia in Lecto summo ad sinistram Iulii, Orontes et Paula ad dextram Aemiliae in lecto imo. Tum denum incipit cena. Primum ova convivis apponuntur; deinde pisces cum holeribus; sequitur caput cenae: porcus quem Iulius ipse e grege elegit; postremo mensa secunda: nuces, uvae, varia genera malorum. Cibus optimus est atque convivis placet, maxime vero laudatur caro porci, quam minister cultro acuto secat convivis spectantibus.
"Haec caro valde mihi placet" inquit Fabia cum primum carnem gustavit, "Cocus iste sane negotium suum scit." "Ego cocum non laudo" Inquit Orentes et salem carni aspergit, qui sale non utitur! Optima quidem est caro, sed sale caret. "Orontes cibum sale aspergere solet, ut sitim augeat! (sal est materia alba quae in mari et sub terra invenitur.) Iam ministri vinum et calidam in pocula fundunt. Romani vinum cum aqua miscent neque vinum merum bibere solent. Solus Orontes, cui non placet vinum mixtum, merun potat, sed is Graecus est atque libertinus. (Libertinus est qui servus fuit et liberatus est in lecto imo accubant libertini.) Iulius poculum tollens (sollevando) "Ergo bibamus!" inquit, "Hoc vinum factum est ex optimis uvis mearum vinearum.
Nec vinum meum peus (peggiore) esse mihi vedetur (a me sembra) quam vinum illud Falernum quod vinum Italie optimum habetur." (Falernum est vinum ex agro Falerno, regione Campaniae.)
Statim Cornelius "Sane optimum" inquit, nam ea omnibus de rebus idem sentit quod maritus.
At Paula vinum gustans "Hoc Vinum" inquit "nimis acerbum est; os mihi contrahitur. Ego vinum dulce amo; semper mel vino misceo. "Statim minister mle apportat, quod Paula in poculum suum fundit. (Mel est quod apes ex floribus quaerunt; nihil melle dulcius est.)
Iullus: "Idem non omnibus placet. Sed quidnam tu sentis, Orontes? Utrum vini genus melius (migliore) esse tibi videtur (ti sembra), Falernum an Albanum? "Equidem" inquit Orontes "sententiam meam non ante dicam quam utrumque gustavero." Ad hoc Iulius "Recte me mones" inquit "unum vini genus parum esse in bona mensa. Profecto utrumque gustabis. Age, puer, profer (porta) Falernum quod optimum habeo! Tum demum hoc vinum illo comparare poterimus, cum utrumqye gustaverimu. Ergo pocula exhaurite, amici! Cum primum meum vinum potaveritis, Falernum potabitis!"
Poculum Orontis primum Falerno completur, nam is iam pridem poculum suum exhausit. Deinde ministri Falernum in cetera pocula fundunt. Omnes, postquam vinum gustaverunt, ideam sentiunt: vinum Falernum multo melius esse vino Albano! Cornelius et Orontes inter se aspiciunt. Neuter eorum sententiam suam aperte dicere audet.
Tum Orontes sic incipit: "Nescio equidem utrum melius sit. Dulcius (più dolce) quidem est Falernum, nec vero tuum vinum nimis acerbum esse censeo (rintego che sia)..."
At cornelius prudenter "Utrumque" inquit "aeque bonum est. Neutrum melius esse mihi videtur (a me sembra).

Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di luglio
Vincitori di luglio

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

nemo0772

nemo0772 Blogger 90 Punti

VIP
Registrati via email