• Latino
  • Help! Traduzione versione di latino

    closed post
rose27
rose27 - Ominide - 25 Punti
Salva
Salve, avrei bisogno della traduzione di questa versione di latino:
Quadam die aliqua puella ad me accurrit dixitque verba mira: <<Domina mea, Pamphile, hac ipsa nocte in avem se plumatura est atque ad suum amantem sic devolatura!>>. Ex me igitur quaesivit num tantam rem videre cuperem. Iamque circa primam noctis vigiliam ad mulieris cubiculum clam me perducens, per rimam ostii me videre iussit quid illic eveniret. Et ecce Pamphile quae primum omnibus laciniis se devestit, postea, arcula quadam reclusa, pyxidem inde depromit operculoque remoto atque indidem egesta unguedine, diu manibus suis adfricta, sese totam perlinit ab imis unguibus adusque summmos capillos. Membra sua tremulo succussu quatiebantur. Quibus membris leniter fluctuantibus, promicant molles plumulae, crescunt fortes pinnulae, duratur nasus incurvus, conspiciuntur ungues adunci. Pamphile bubo est! Sic, edito stridore querulo, iam sui periclitabunda paulatim terra resultat, mox in altum sublimata forinsecus totis alis evolat.
Grazie :)
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di luglio
Vincitori di luglio

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

eleo

eleo Moderatore 20549 Punti

VIP
Registrati via email