• Latino
  • help!! Cesare sbarca in britannia

    closed post
francy1092
francy1092 - Habilis - 150 Punti
Rispondi Cita Salva
titolo: Cesare sbarca in britannia
autore: floro
prima frase: (caesar) omnibus terra marique (locis) peragratis, respexit Oceanum et, quasi hic Romanis non sufficeret, alterum cogitavit.
SuperGaara
SuperGaara - Mito - 120308 Punti
Rispondi Cita Salva
La tua versione non si trova sul web. Comunque ti metto queste traduzioni, magari ti possono aiutare:

Cesare sbarca in Britannia

His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem tertia fere vigilia naves solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura, atque ita montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent, ad horam nonam in ancoris exspectavit. Interim legatis tribunisque militum convocatis, et quae ex Voluseno cognosset et quae fieri vellet ostendit; monuitque, uti rei militaris ratio maximeque ut maritimae res postularent, ut quae celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo et sublatis ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit.

Presi questi provvedimenti, approfittando del tempo adatto per navigare salpò poco dopo la mezzanotte ed ordinò alla cavalleria di raggiungere il porto più lontano, di salire sulle navi e di seguirlo. L'ordine era stato però eseguito dai cavalieri troppo lentamente, mentre Cesare con le prime navi toccò la Britannia tra le nove e le dieci e là vide le truppe dei nemici, armate e disposte in bella mostra su tutti i colli. Difatti questa era la natura del luogo, e il mare era racchiuso da monti tanto scoscesi che i proiettili lanciati dall'alto potevano raggiungere la costa. Giudicato questo luogo in nessun modo adatto allo sbarco, aspettò ancorato fino alle tre del pomeriggio finché le navi rimanenri non giunsero in quel luogo. Nel frattempo, convocati i luogotenenti e i tribuni militari, espose ciò che aveva saputo da Voluseno e ciò che voleva fosse fatto; e li esortò ad effettuare ogni manovra ad un solo cenno e a tempo, come richiedeva la strategia militare ed in maggior misura le guerre sul mare, dove si hanno movimenti rapidi e varibili. Congedatili, approfittando del simultaneo favore del vento e della marea, dato il segnale e levate le ancore, avanzò di circa settemila passi e attraccò le navi dove la costa era aperta e pianeggiante
Prima spedizione di Cesare in Britannia

Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat, et si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Galliam notum est. Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem navium multitudinem idonei portus reperire poterat

Nell'esigua parte d'estate che restava, sebbene in questi luoghi, come tutta la Gallia settentrionale, gli inverni siano precoci, Cesare si affrettò a partire verso la Britannia, visto che sapeva degli aiuti inviati da là ai nostri nemici durante quasi tutte le guerre Galliche e visto che, se fosse mancato il tempo per fare una guerra, riteneva tuttavia che gli sarebbe stato molto utile il solo recarsi sull'isola, in quanto avrebbe osservato il tipo di uomini, avrebbe conosciuto le regioni, i porti e i luoghi d'accesso; quasi tutte queste cose erano sconosciute per i Galli. E' molto difficile infatti che qualcuno tranne i mercanti si spinga fino a là, né agli stessi è nota alcuna cosa ad eccezione del litorale e di quelle regioni che si trovano di fronte alla Gallia. E così, chiamati a sé dei mercanti da ogni luogo, egli non riusciva a sapere né quanto era l'estensione dell'isola, né quale o quante popolazioni l'abitavano, né quale uso facevano della guerra o quali regole utilizzavano, né quali erano i porti idonei ad un gran numero di navi.
Cesare prepara la prima spedizione in Britannia

Caesar ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet convenire. Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic imperat quas possit adeat civitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet. Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur quaeque ibi perspexisset renuntiat.

Allo scopo di raccogliere informazioni in proposito, prima di affrontare l'impresa, Cesare manda in avanscoperta una nave da guerra agli ordini di C. Voluseno, ritenendolo adatto per la missione. Lo incarica di rientrare al più presto, una volta terminata la ricognizione. Dal canto suo, con l'esercito al completo si dirige nei territori dei Morini, perché da lì il tragitto verso la Britannia era il più breve. Ordina che qui si radunino le navi provenienti da tutte le regioni limitrofe e la flotta allestita l'estate precedente per la guerra contro i Veneti. Nel frattempo, le sue manovre vengono risapute e i mercanti le riferiscono ai Britanni: da parte di molti popoli dell'isola giungono messi per promettere che avrebbero consegnato ostaggi e si sarebbero sottomessi al dominio del popolo romano. Cesare li ascolta e, esortandoli a non mutare parere, con benevoli promesse li rimanda in patria accompagnati da Commio, che in Britannia godeva di grande autorità: Cesare ne stimava il valore e l'intelligenza e lo riteneva fedele al punto che lo aveva designato re degli Atrebati dopo averli sconfitti in battaglia. A Commio dà ordine di prendere contatti con il maggior numero di popoli per sollecitarli a mettersi sotto la protezione di Roma e per annunciare che presto Cesare sarebbe giunto. Voluseno, compiuta la ricognizione in tutte le zone, per quanto gli fu possibile, dato che non volle correre il rischio di sbarcare e di entrare in contatto con i barbari, raggiunge Cesare quattro giorni dopo e gli riferisce ciò che aveva osservato.
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
Questo è il testo:

Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur comparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset a portu, minus quam medio die insulam ingressus est. Plena erant tumultu hostico litora, et trepidantia ad conspectum rei novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus. Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonias secutus in silvas unum quoque e regibus Cassivellaunum in vincula dedit. Contentus his - non enim provinciae, sed nomini studebatur - cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi imparem se fateretur.
Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum cum omnis pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit corpore, armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem composito, Vercingetorix. Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit. Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille, qualis erat ad nuntium rei - felicissimam temeritatem - per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, expedita manu emersus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit quam ab ultima timeretur. Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum cum quadraginta milibus propugnantium sustulit, Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit. Circa Gergoviam Arvernorum tota belli moles fuit. Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderet maximam civitatem, vallo, sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam, primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo gladiis sudibusque concidit, novissime in deditionem redegit. Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, ecum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit: "Habe", inquit, "fortem virum, vir fortissime, vicisti".
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di novembre
Vincitori di novembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

mc2

mc2 Genius 281 Punti

Comm. Leader
Registrati via email