• Latino
  • HELP 3 VERSIONI X LUNEDI...

pikkolavi
pikkolavi - Erectus - 120 Punti
Rispondi Cita Salva
ciao ragazzi, ho un bisogno tremendo del vostro aiuto...mi potete tradurre queste 3 versioni per lunedi?? grazie 1000...

Titolo: I sette re di Roma - da Floro

Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat. Nam quid Romulo ardentius? tali opus fuit, ut invaderet regnum. Quid Numa religiosius? ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigarentur. Quid ille militiae artifex Tullus? bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem! Quid aedificator Ancus, ut urbem colonia extenderet, ponte iungeret, muro tueretur? Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem! Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo Superbi illius importuna dominatio nonnihil, immo vel plurimum profuit. Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.

Titolo: Un alfiere coraggioso - da Cesare

Caesar naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usmum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno pedem rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis aquilam ferebat, contestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret: "Desilite", inquit, "milites, nisi vultiss aquilam hostibus prodere: ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero". Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedcus admitteretur, universi ex navi desiluerunt.


Titolo: Umanità nella vittoria - da Valerio Massimo

Hannibal Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpus, quantum in ipso fuit, inhumatum iacere passus non est. hannibal Tiberium Gracchum Lucanorum circumventum insidiis cum summo honore sepulturae mandavit et ossa eius in patriam portanda militibus nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro Bruttio, dum conatus Poenorum cupidius quam consideratius speculatur, interemptum legitimo funere extulit Punicoque sagulo et corona donatum aurea rogo imposuit. Ergo humanitatis dulcedi etiam in efferata barbarorum ingenia penetrat torvosque et truces hostium mollit oculos ac victoriae insolentissimos spiritus flectit. Nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria, inter destrictos comminus mucrones placidum iter reperire. Vincit iram, prosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet.

GRAZIE ancora...
SuperGaara
SuperGaara - Mito - 120308 Punti
Rispondi Cita Salva
La versione "Un alfiere coraggioso" è presa dal testo originale di Cesare, con pochissime differenze: sistematela come serve a te! ;)

Cesare - De Bello Gallico - Liber Iv - 25

Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. At nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.' Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.

Quando se ne accorse, Cesare ordinò che le navi da guerra, di forma inconsueta per i barbari e facilmente manovrabili, si staccassero un po' dalle imbarcazioni da carico e, accelerando a forza di remi, si disponessero sul fianco destro del nemico e, da qui, azionassero le fionde, gli archi, le macchine da lancio per costringere gli avversari alla ritirata. La manovra si rivelò molto utile. Infatti, i barbari, scossi dalla forma delle navi, dal movimento dei remi e dall'insolito genere di macchine da lancio, si arrestarono e ripiegarono leggermente. Ma, visto che i nostri soldati, soprattutto per la profondità dell'acqua, esitavano, l'aquilifero della decima legione, dopo aver pregato gli dèi di dare felice esito all'impresa, gridò: "Saltate giù, commilitoni, se non volete consegnare l'aquila al nemico: io, per parte mia, avrò fatto il mio dovere verso la repubblica e il comandante". Lo disse a gran voce, poi saltò giù dalla nave e cominciò a correre contro i nemici. Allora i nostri, vicendevolmente spronandosi a non permettere un'onta così grave, saltarono giù dalla nave, tutti quanti. Anche i soldati delle navi vicine, come li videro, li seguirono e avanzarono contro i nemici.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di novembre
Vincitori di novembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

Corra96

Corra96 Moderatore 3214 Punti

VIP
Registrati via email