• Latino
  • doma compito aiutoooooooo!!!!!

    closed post
beanie469
beanie469 - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
versione urgente x doma k c'ho il compito è di una quattordicina di righi di livio argomenti: interrogative indirette(ce ne so tante) gerundivo participi ablativo assoluto e relative proprie trovatemelaaaaaaaaaaaaaa!!! grazie ^^ ps se mi trovate anke la traduzione thanks!!!
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
scrivi prime e ultime parole
beanie469
beanie469 - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
non la so la versione... sig so solo quello ke ho scritto... se mi potete aiutare a trovarla anke solo il titolo va bene lo so ke è difficile
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
purtroppo nn si trovano versioni conoscendo gli argomenti, cmq cerco sul mio libro di testo qlk versione.
beanie469
beanie469 - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
grazie 100000
infatti è impossibile ma sono veramente in crisi anke xk 15 righi sono tosti




trovata??????????'':thx
SuperGaara
SuperGaara - Mito - 120308 Punti
Rispondi Cita Salva
E' praticamente impossibile trovarla!!! Comunque ti posto qualche titolo che ho trovato.

Vittoria di Tarquinio Prisco sui Sabini - Livio

Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis ademptum; Egerius--fratris hic filius erat regis--Collatiae in praesidio relictus. Deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse: rex interrogavit: "Estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino ut vos populumque Collatinum dederetis?"--"Sumus."--"Estne populus Collatinus in sua potestate?"--"Est."--"Deditisne vos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meam populique Romani dicionem?"--"Dedimus."--"At ego recipio."
Bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit.

Suppliche di Sofonisba a Masinissa - Livio

"Omnia quidem ut posses in nobis di dederunt, virtusque et felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attingere dexteram, precor quaesoque, per majestatem regiam in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per hujusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des, ut ipse, quodcumque fert animus, de captiva tua statuas, neque me in cujusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas. Si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem; quid Carthaginiensi a Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit, vides. Si nulla re alia potes, morte me ut vindices a Romanorum arbitrio oro obtestorque".

Carattere di Annibale - Livio

Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum.

Lucrezia si dà la morte - Livio

Sp. Lucretiusa cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro "Satin salve?" "Minime" inquit; "quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore. Sextus est Tarquinius qui, hostis pro hospite, priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium." Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit, culpam abesse. "Vos" inquit "videritis quid illi debeatur: ego me, etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet." Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, et prolapsa in volnus moribunda cecidit.

Trovi le traduzioni sul web, nel caso in cui fossere queste!
pukketta
pukketta - Mito - 72506 Punti
Rispondi Cita Salva
è prettamente impossibile trovare versioni cn quei parametri d ricerca!!
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di novembre
Vincitori di novembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

manliogrossi

manliogrossi Blogger 2717 Punti

VIP
Registrati via email