RedBull)
RedBull) - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
ciao ragazzi, domani ho il compito e la mia prof dice che ci mette sallustio noi di questo autore abbiamo svolto alcuni passi (i piu importanti) de bellum iugurthinum e de catilina coniuratione, io che versione metterà nn lo so, volevo solo un consiglio: mi suggerite una bella versione di sallustio con cui prepararmi?
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
  • 1.Bellum Iugurthinum
    2.De Coniuratione Catilinae
    3.Fragmenta Historicarum
Qual libri e quali versi , così se è un continuo si cerca già tradotto.....
RedBull)
RedBull) - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
ma no, io nn volevo "barare"!
volevo solo che mi consigliaste una versione, con cui prepararmi al compito, perche quelle che ho sul libro le ho gia fatte e cercando su internet ne ho fatte due ed erano molto facili, quindi se conoscete qualche versione particolare, "famosa" o piuttosto ricorrente comunicatemela!!
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
Cerca e scegli tu:
http://splash.it/latino/?path=/sallustio
RedBull)
RedBull) - Erectus - 50 Punti
Rispondi Cita Salva
grazie
Mario
Mario - Genius - 37169 Punti
Rispondi Cita Salva
Prego;)!
SuperGaara
SuperGaara - Mito - 120308 Punti
Rispondi Cita Salva
Ti metto qui di seguito 4 versioni che puoi fare in preparazione al compito: se ti serve anche il testo tradotto per la correzione, dimmelo che lo inserisco ;)!

Successi e prudenza di Metello

Nella logorante guerra contro Giugurta, Metello riesce ad ottenere qualche vantaggio evitando scontri e battaglie campali. La notizia a Roma provoca grande gioia, ma non è ancora il momento di cantare vittoria.

Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus: ut seque et exercitum more maiorum gereret, ut in advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro potiretur, Iugurtham magnificum ex Albini1 socordia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere. Itaque senatus ob ea feliciter acta dis immortalibus supplicia decernere; civitas, trepida antea et sollicita de belli eventu, laeta agere; de Metello fama praeclara esse. Quo clarior erat, eo magis anxius erat; ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant. Exercitus partem ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis quam praeda ager vastabatur. Duobus locis haud longe inter se castra faciebant: ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius cresceret, divorsi agebant Eo tempore Iugurtha per colles sequi, tempus aut locum pugnae quaerere; qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontes, quorum penuria erat, conrumpere; postremos in agmine temptare ac statim in colles regredi, rursus aliis post aliis minitari; neque proelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.

Acceso discorso di Catilina ai suoi compagni

Rivolto alla sua banda di facinorosi, Catilina riesce abilmente a far credere che libertà, ricchezza e potere siano a portata di mano.

Ni virtus fidesque vostra spectata mihi foret, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus adcenditur, quom considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae vectigales esse, populi nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia potentia honos divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem. Quae quo usque tandem patiemini, o fortissumi viri? Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?

Una donna nella congiura: Sempronia

Catilina esercitava la sua torbida seduzione soprattutto sugli adolescenti e sulle donne; fra queste ultime ve n'era una particolarmente corrotta ed affascinante: Sempronia.

Ea tempestate plurumos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere. Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora conmiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro atque liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae instrmenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres; lubido sic accensa, ut saepius peteret viros quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat; luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.

La congiura di Catilina

Lucius Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius cuius rei luber simulator ac dissimulator; alieni adpetens, sui profusus; ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regno pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque is artibus auxerat quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
Questo topic è bloccato, non sono ammesse altre risposte.
Come guadagno Punti nel Forum? Leggi la guida completa
In evidenza
Classifica Mensile
Vincitori di settembre
Vincitori di settembre

Come partecipare? | Classifica Community

Community Live

Partecipa alla Community e scala la classifica

Vai al Forum | Invia appunti | Vai alla classifica

ifabio

ifabio Admin 1303 Punti

VIP
Registrati via email